CAPUT XXII.

Contra otiosos et verbosos, qui exemplo et verbo alios avocant a labore. Nunc autem veniunt plerumque ad hanc professionem servitutis Dei et ex conditione servili, vel etiam liberti, vel propter hoc a dominis liberati sive liberandi, et ex vita rusticana, et ex opificum exercitatione et plebelo labore, tanto utique felicius quanto fortius educati: qui si non admittantur, grave delictum est. Multi enim ex eo numero vere magni et imitandi exstiterunt. Nam propterea et infirma mundi elegit Deus, ut confunderet fortia; et stulta mundi elegit, ut confunderet sapientes; et ignobilia mundi, et ea quae non sunt, tanquam sint, ut ea quae sunt evacuentur: ut non glorietur omnis caro coram Deo (I Cor. I, 27-29). Haec itaque pia et sancta cogitatio facit ut etiam tales admittantur, qui nullum afferant mutatae in melius vitae documentum. Neque enim apparet utrum ex proposito servitutis Dei venerint, an vitam inopem et laboriosam fugientes vacui, pasci atque vestiri voluerint, et insuper honorari ab eis a quibus contemni conterique consueverant. Tales ergo quoniam se quo minus operentur, de infirmitate corporis excusare non possunt; praeteritae quippe vitae consuetudine convincuntur; umbraculo malae disciplinae se contegunt, ut ex male intellecto Evangelio praecepta apostolica pervertere meditentur: vere volatilia coeli, sed per superbiam in altum se extollendo; et fenum agri, sed carnaliter sentiendo.

26. Contingit enim eis quod in viduis junioribus indisciplinatis cavendum idem apostolus dicit: Simul autem et otiosae esse discunt; non solum autem otiosae, sed etiam curiosae et verbosae, loquentes quae non oportet (I Tim. V, 13). Hoc ille de malis feminis dicebat, quod nos etiam in malis viris dolemus et plangimus, qui adversus eum ipsum, in cujus Epistolis ista legimus, otiosi et verbosi, quae non oportet loquuntur. Et si qui sunt inter eos, qui eo proposito ad sanctam militiam venerint, ut placeant cui se probaverunt (II Tim. II, 4), cum ita vigeant viribus corporis et integritate valetudinis, ut non solum erudiri, sed etiam secundum Apostolum operari possint; exceptis istorum otiosis corruptisque sermonibus, quos judicare per imperitum tirocinium non valeant, in eamdem labem pestifera contagione mutantur : non solum non imitantes obedientiam sanctorum quiete operantium, et aliorum monasteriorum in saluberrima disciplina secundum apostolicam normam viventium; sed etiam insultantes melioribus, tanquam conservatricem Evangelii praedicantes pigritiam, tanquam praevaricatricem accusantes misericordiam. Multo enim misericordius operatur erga animas infirmorum qui bonae famae servorum Dei consulit, quam erga corpora egentium qui panem esurientibus frangit. Quapropter utinam isti qui vacare volunt manibus, omnino vacarent et linguis. Neque enim tam multos ad imitationem invitarent, si eis non tantum exempla pigra, sed etiam muta proponerent.