CAPUT XXIII.

27. Evangelium non recte intellectum a pigris. Jocose deridentur ignavi. Monachi sese includentes, ut a nullo videantur per multos dies. Evangelicum praeceptum non cogitandi de crastino concordare cum Apostolo. Nunc vero contra Apostolum Christi recitant Evangelium Christi. Ita enim mirabilia sunt opera pigrorum, ut impediri velint Evangelio, quod Apostolus ideo praecepit et fecit, ne impediretur ipsum Evangelium. Et tamen si eos ex ipsis Evangelii verbis secundum eorum intellectum vivere cogamus, priores nobis suadere conabuntur, quam non ita sint intelligenda ut intelligunt. Certe enim propterea se dicunt operari non debere, quia nec volucres coeli seminant, neque metunt, de quibus nobis Dominus similitudinem dedit, ne de talibus necessariis cogitemus. Cur ergo non attendunt quod sequitur? Neque enim tantummodo hoc dictum est, quia non seminant, neque metunt; sed adjectum est, neque congregant in apothecas (Matth. VI, 26). Apothecae autem, vel horrea, vel verbum ex verbo , repositoria dici possunt. Cur ergo isti manus otiosas et plena repositoria volunt habere? Cur ea quae sumunt ex laboribus aliorum, recondunt et servant unde quotidie proferatur? Cur denique molunt et coquunt? Hoc enim aves non faciunt. Aut si reperiunt quibus hoc opus quoque persuadeant, ut eis per singulos dies escas afferant praeparatas; saltem sibi aquam vel de fontibus afferunt, vel de cisternis aut puteis hauriunt et reponunt: hoc volatilia non faciunt. Sed si hoc placet, studeant etiam boni fideles et Regis aeterni devotissimi provinciales, fortissimis ejus militibus usque ad ista servire, ut sibi nec aquam implere cogantur, si jam etiam illos qui tunc erant Jerosolymae novo gradu justitiae supergressi sunt. Nam illis fame imminente, et per Prophetas qui tunc erant ante praedicta, boni fideles ex Graecia frumenta miserunt (Act. XI, 28-30); ex quibus credo quod illi panem sibi fecerunt, aut certe faciendum curaverunt: quod aves non faciunt. Sed si jam isti, ut dicere coeperam, etiam illos aliquo gradu justitiae transierunt, et omnino in iis quae ad transigendam vitam istam pertinent, sicut volucres agunt; ostendant nobis homines servire volucribus, sicut sibi serviri volunt, nisi captis et inclusis, quibus fides non habetur, ne volantes non redeant: et tamen illae malunt frui libertate, et ex agris quantum satis est capere, quam ab hominibus apposita et apparata sumere.

28. Proinde rursus istos alio sublimiore gradu justitiae superabunt, qui se ita instituerint, ut quotidie in agros tanquam in pastum pergant, et quo tempore invenerint carpant, ac sopita fame revertantur. Sed plane propter agrorum custodes quam bonum esset, si etiam pennas largiri Dominus dignaretur, ut servi Dei in agris alienis inventi non tanquam fures comprehenderentur, sed tanquam sturni fugarentur. Nunc vero ille quantum poterit, imitabitur avem, quem capere venator non poterit. Sed ecce concedant omnes servis Dei, ut cum volunt in eorum agros exeant, atque inde securi refectique discedant: sicut populo Israel per legem praeceptum est ut in agris suis furem nullus teneret, nisi qui secum aliquid vellet auferre; nam qui nihil aliud attigisset quam id quod comedisset, liberum impunitumque abire sinerent (Deut. XXIII, 24, 25). Unde etiam spicas vellentibus discipulis Domini, de sabbato potius quam de furto Judaei calumniati sunt (Matth. XII, 1, 2). Sed quid erit agendum de his temporibus anni, quibus esca quae statim sumi possit, in agris non invenitur? Quisquis aliquid domum quod sibi coquendo praeparet auferre tentaverit, secundum istorum intellectum audiet ex Evangelio: Pone; hoc enim aves non faciunt.

29. Verum et hoc concedamus, toto vertente anno posse in agris reperiri vel ex arbore vel ex herbis, vel ex quibusque radicibus quod in escam sumi possit incoctum, aut certe tanta exercitatio corporis adhibeatur, ut ea quae coquenda sunt, etiam cruda assumpta non noceant, possitque etiam hiemalibus quibuslibet asperitatibus ad pabula procedi; atque ita fiat ut nihil praeparandum auferatur, nihil in crastinum reponatur: non poterunt ista servare qui se per multos dies a conspectu hominum separatos, et nulli ad se praebentes accessum, includunt se ipsos viventes in magna intentione orationum. Hi enim facillima quidem atque vilissima, secum tamen alimenta includere consuerunt , quae in illos dies quibus a nullo videri statuerunt, sufficiant: quod aves non faciunt. Et horum quidem exercitationem in tam mirabili continentia, quandoquidem habent otium quo haec agant, seque imitandos non superba elatione, sed misericordi sanctitate proponant, non solum non reprehendo, sed quantum dignum est laudare non possum. Quid tamen de his dicimus, secundum istorum intellectum ex evangelicis verbis? An forte quo sunt sanctiores, eo sunt volucribus dissimiliores, quia nisi reponant sibi escas in plurimos dies, includere se ita, ut faciunt, non valebunt? Et utique nobiscum audiunt, Nolite ergo cogitare in crastinum (Matth. VI, 34).

30. Quapropter, ut breviter complectar, isti qui ex Evangelii perverso intellectu tam manifesta apostolica praecepta pervertere moliuntur, aut non cogitent in crastinum, sicut volatilia coeli; aut obtemperent Apostolo, sicut filii dilecti: imo utrumque faciant, quia utrumque concordat. Neque enim contraria Domino suo moneret Paulus servus Christi Jesu (Rom. I, 1). Hoc enim istis aperte dicimus: Si volatilia coeli sic intelligitis in Evangelio, ut nolitis operando manibus vestris victum tegumentumque procurare; nihil etiam reponatis in crastinum, sicut nihil reponunt volatilia coeli. Si autem aliquid reponere in crastinum, potest non esse contra Evangelium ubi dictum est, Respicite volatilia coeli, quia neque seminant, neque metunt, neque congregant in apothecas; potest etiam non esse contra Evangelium nec contra similitudinem volatilium coeli, vitam istam carnis corporalis operationis labore transigere.