|
31. Aliquid in crastinum reponere non prohiberi per Evangelium.
Si enim urgeantur ex Evangelio, ut nihil reponant in crastinum;
rectissime respondent: Cur ergo ipse Dominus loculos habuit, ubi
pecuniam collectam reponeret (Joan. XII, 6)? Cur tanto ante,
fame imminente , frumenta sanctis patribus missa sunt (Act. XI,
28-30)? Cur Apostoli sic indigentiae sanctorum necessaria
procurarunt, ne deesset in posterum, ut beatissimus Paulus ad
Corinthios in Epistola scriberet: De collectis autem in sanctos,
sicut ordinavi Ecclesiis Galatiae, ita et vos facite: secundum unam
sabbati unusquisque vestrum apud se ponat , thesaurizans quod ei
placuerit; ut non, cum venero, tunc collectae fiant. Cum autem
advenero, quoscumque probaveritis per epistolas, hos mittam perferre
gratiam vestram in Jerusalem. Quod si dignum fuerit ut et ego eam,
mecum ibunt (I Cor. XVI, 1-4)? Haec et alia multa
copiosissime et verissime proferunt. Quibus respondemus: Videtis
ergo, quamvis Dominus dixerit, Nolite cogitare in crastinum; non
vos tamen istis verbis cogi ut nihil in crastinum reservetis: cur ergo
iisdem verbis vos cogi dicitis, ut vacetis? Cur volatilia coeli non
vobis sunt exemplo ad nihil reservandum, et vultis ut sint exemplo ad
nihil operandum?
|
|