CAPUT XXV.

32. Negotia priora reliquisse quid prosit, si adhuc laborandum. Communis vitae charitas. Operari decet etiam qui ex vita excelsiore convertuntur, sed multo magis qui ex vita humiliore. Dicet aliquis: Quid ergo prodest servo Dei, quod prioribus actibus quos in saeculo habebat relictis, ad hanc spiritualem vitam militiamque convertitur, si eum adhuc oportet, tanquam opificis , exercere negotia? Quasi vero facile possit verbis explicari, quantum prosit quod Dominus diviti consilium capiendae vitae aeternae requirenti ait ut faceret , si vellet esse perfectus; ut venditis quae habebat, et indigentiae pauperum distributis, eum sequeretur (Matth. XIX, 21). Aut quis tam expedito cursu secutus est Dominum, quam ille qui ait, Non in vacuum cucurri, nec in vacuum laboravi (Philipp. II, 16)? qui tamen opera ista et praecepit, et fecit. Hoc nobis tanta auctoritate doctis et informatis sufficere debuit ad exemplum derelinquendi pristinas facultates, et manibus operandi. Sed et nos ab ipso Domino adjuti, possumus fortasse utcumque cognoscere, etiam sic operantibus servis Dei, priora tamen negotia reliquisse quid prosit. Si enim ad hanc vitam ex divite quisquam convertitur, et nulla infirmitate corporis impeditur, itane desipimus a sapore Christi, ut non intelligamus quantus superbiae prioris tumor sanetur, cum circumcisis superfluis, quibus ante animus exitiabiliter inflammabatur , ad modica quae restant huic vitae naturaliter necessaria etiam opificis humilitas minime recusetur? Si autem ad hanc vitam ex paupertate convertitur, non putet se id agere quod agebat, si ab amore vel augendae quantulaecumque rei privatae, jam non quaerens quae sua sunt, sed quae Jesu Christi (Ibid. 21), ad communis vitae se transtulit charitatem, in eorum societate victurus, quibus est anima una et cor unum in Deum, ita ut nemo dicat aliquid proprium, sed sint illis omnia communia (Act. IV, 32). Si enim hujus terrenae reipublicae antiqui principes praeclarissimo litteratorum suorum eloquio praedicari solent, quod rem communem universi populi suae civitatis privatis suis rebus sic anteponebant, ut quidam eorum Africa edomita triumphator, quid nubenti filiae daret non habuerit, nisi ex senatusconsulto de publico dotaretur : quo animo debet esse in rempublicam suam civis aeternae illius civitatis Jerusalem coelestis, nisi ut illud ipsum quod propriis manibus elaborat, in commune habeat cum fratre, et si quid ei defuerit, de communi suppleat; dicens cum illo cujus praeceptum exemplumque secutus est, Quasi nihil habentes et omnia possidentes (II Cor. VI, 10)?

33. Quamobrem etiam illi qui relicta vel distributa, sive ampla, sive qualicumque opulenta facultate, inter pauperes Christi pia et salubri humilitate numerari voluerunt; si corpore ita valent, et ab ecclesiasticis occupationibus vacant (quanquam eis tam magnum animi sui documentum afferentibus, et ejusdem societatis indigentiae de his rebus quas habebant, vel plurimum vel non parum conferentibus, vicem sustentandae vitae eorum res ipsa communis et fraterna charitas debeat), tamen si et ipsi manibus operentur, ut pigris ex vita humiliore et ob hoc exercitatiore venientibus auferant excusationem; multo misericordius agunt, quam cum omnia sua indigentibus diviserunt. Quod quidem si nolint, quis audeat cogere? Quibus tamen invenienda sunt opera in monasterio, etiamsi a corporali functione liberiora, sed vigilanti administratione curanda, ut nec ipsi panem suum, quoniam communis jam factus est, gratis manducent . Nec attendendum est in quibus monasteriis, vel in quo loco, indigentibus fratribus quisque id quod habebat impenderit. Omnium enim Christianorum una respublica est. Et ideo quisquis Christianis necessaria ubilibet erogaverit, ubicumque etiam ipse quod sibi necessarium est accipit, de Christi bonis accipit . Quia ubicumque et ipse talibus dedit, quis nisi Christus accepit? Illi autem qui etiam praeter istam sanctam societatem vitam labore corporis transigebant, ex quorum numero plures ad monasteria veniunt, quia et in ipso humano genere plures sunt; si nolunt operari, nec manducent. Neque enim propterea in militia christiana ad pietatem divites humiliantur, ut pauperes ad superbiam extollantur. Nullo modo enim decet ut in ea vita ubi fiunt senatores laboriosi, ibi fiant opifices otiosi; et quo veniunt relictis deliciis suis qui fuerant praediorum domini, ibi sint rustici delicati.