CAPUT XXVI.

34. Quomodo intelligendum praeceptum illud, ut ne solliciti simus de cibo et vestitu. Quomodo accipiendum illud, de volatilibus coeli et liliis agri. At enim Dominus ait: Nolite solliciti esse animae quid manducetis, neque corpori quid vestiamini. Recte, quoniam supra dixerat: Non potestis Deo servire et mammonae. Qui enim propter hoc Evangelium praedicat, ut habeat unde manducet, et unde vestiatur, simul se putat et Deo servire, quia Evangelium praedicat; et mammonae, quia propter ista necessaria praedicat: quod Dominus dicit fieri non posse. Ac per hoc ille qui propter ista Evangelium praedicat, non Deo, sed mammonae servire convincitur; etsi Deus illo ad aliorum provectum, quomodo ipse nescit, utatur. Nam huic sententiae subjungit, dicens, Ideo dico vobis, nolite solliciti esse animae quid manducetis, neque corpori quid vestiamini: non ut ista non procurent, quantum necessitati satis est , unde honeste potuerint; sed ut non ista intueantur, et propter ista faciant quidquid in Evangelii praedicatione facere jubentur. Eam quippe intentionem quare quid fiat, oculum vocat: unde paulo superius loquebatur, ut ad hoc descenderet, et dicebat, Lucerna corporis tui est oculus tuus: si oculus tuus simplex fuerit, totum corpus tuum lucidum erit; si vero oculus tuus nequam fuerit, totum corpus tuum tenebrosum erit; id est, talia erunt facta tua, qualis fuerit intentio tua cur ea facias. Et ad hoc enim ut veniret, supra de eleemosynis praeceperat, dicens, Nolite condere vobis thesauros in terris, ubi aerugo et tinea exterminat, et ubi fures effodiunt et furantur. Recondite vero vobis thesauros in coelo, ubi neque tinea neque rubigo exterminat, et ubi fures non perfodiunt et furantur. Ubi enim erit thesaurus tuus, ibi erit et cor tuum. Deinde subjunxit, Lucerna corporis tui est oculus tuus (Matth. VI): ut illi scilicet qui eleemosynas faciunt, non ea faciant intentione, ut vel hominibus velint placere, vel in terra sibi quaerant rependi quod faciunt. Unde et Apostolus cum Timotheo divites monendos praeciperet, Facile, inquit, tribuant, communicent, thesaurizent sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam (I Tim. VI, 18 et 19). Cum ergo in futuram vitam direxerit oculum Dominus eleemosynas facientium, et in coelestem mercedem, ut possint et ipsa facta esse lucida, cum simplex oculus fuerit (in illam quippe novissimam retributionem valet quod alibi ait, Qui vos excipit, me excipit; et qui me excipit, excipit eum qui me misit. Qui excipit prophetam in nomine prophetae, mercedem prophetae accipiet; et qui excipit justum in nomine justi, mercedem justi accipiet: et qui potum dederit uni ex istis minimis calicem aquae frigidae tantum in nomine discipuli; amen dico vobis, non peribit merces ejus [Matth. X, 40-42]); ne forte correpto oculo eorum qui necessaria impendunt indigentibus et prophetis et justis et discipulis Domini, ipsorum oculus depravaretur in quos ista fierent ut propter ista accipienda vellent Christo militare: Nemo, inquit, potest duobus dominis servire. Et paulo post: Non potestis, inquit, Deo servire et mammonae. Statimque contexuit: Ideo dico vobis, nolite solliciti esse animae quid manducetis, neque corpori quid vestiamini.

35. Et quod sequitur de volatilibus coeli et de liliis agri, ad hoc dicit, ne quisquam Deum putet servorum suorum necessaria non curare; cum ejus sapientissima providentia usque ad ista creanda et gubernanda perveniat. Neque enim non ipse pascit et vestit etiam eos qui manibus operantur. Sed ne christianam militiam ad hoc detorqueant ut ista conquirant, hoc servos suos Dominus praemonet, ut in eo ministerio quod Sacramento ejus debetur, non ista, sed regnum ejus et justitiam cogitemus: et haec omnia apponentur nobis sive per manus operantibus, sive infirmitate corporis impeditis, sive ipsius militiae tali occupatione districtis ut nihil aliud agere valeamus.