|
36. Graphice describit monachos otiosos et vagos. Quae cum ita
sint, sine me paululum, sancte frater (dat enim mihi Dominus per te
magnam fiduciam), eos ipsos alloqui filios et fratres nostros, quos
novi quanta nobiscum dilectione parturias, donec in eis apostolica
disciplina formetur. O servi Dei, milites Christi, itane
dissimulatis callidissimi hostis insidias, qui bonam famam vestram,
tam bonum Christi odorem, ne dicant animae bonae, Post odorem
unguentorum tuorum curremus (Cant. I, 3), et sic laqueos ejus
evadant, omni modo cupiens obscurare putoribus suis, tam multos
hypocritas sub habitu manachorum usquequaque dispersit, circumeuntes
provincias, nusquam missos, nusquam fixos, nusquam stantes, nusquam
sedentes. Alii membra martyrum, si tamen martyrum, venditant; alii
fimbrias et phylacteria sua magnificant; alii parentes vel
consanguineos suos in illa vel in illa regione se audisse vivere, et ad
eos pergere mentiuntur; et omnes petunt, omnes exigunt, aut sumptus
lucrosae egestatis, aut simulatae pretium sanctitatis: cum interea
ubicumque in factis suis malis deprehensi fuerint, vel quoquo modo
innotuerint, sub generali nomine monachorum vestrum propositum
blasphematur, tam bonum, tam sanctum, quod in Christi nomine
cupimus, sicut per alias terras, sic per totam Africam pullulare.
Nonne ergo inflammamini zelo Dei? Nonne concalescit cor vestrum
intra vos, et in meditatione vestra exardescit ignis (Psal.
XXXVIII, 4), ut istorum mala opera bonis operibus
persequamini, ut eis amputetis occasionem turpium nundinarum, quibus
existimatio vestra laeditur, et infirmis offendiculum ponitur?
Miseremini ergo et compatimini, et ostendite hominibus, non vos in
otio facilem victum, sed per angustam et arctam viam hujus propositi,
regnum Dei quaerere. Eadem vobis causa est quae Apostolo fuit, ut
amputetis occasionem iis qui quaerunt occasionem (II Cor. XI,
12), ut qui illorum putoribus praefocantur, in odore vestro bono
reficiantur.
|
|