|
3. Refelluntur, quia ut sensum Evangelii ex aliis et aliis verbis
Domini habent, ita locum Apostoli ex aliis ejus dictis intelligendum
esse non attendunt. Nec attendunt quia si alius diceret, Dominum
quidem in parabolis et in similitudinibus loquentem de victu et
tegumento spirituali monuisse, ut non inde sint solliciti servi ejus
(sicut dicit, Cum vos attraxerint ad judicia, nolite cogitare quid
loquamini. Dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini: non enim
vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in
vobis [Matth. X, 19 et 20]. Sermo quippe sapientiae
spiritualis est, de quo illos noluit cogitare, promittens quod eis
nihil inde sollicitis praestaretur;) Apostolum autem jam more
apostolico apertius disserentem, et magis proprie quam figurate
loquentem, sicut multa ac pene omnia sese habent in Epistolis
apostolicis, proprie de opere corporali ciboque dixisse, Qui non vult
operari, non manducet: redderetur illis dubia sententia eorum, nisi
caetera dominica verba considerantes, invenirent aliquid unde probarent
eum de victu et vestitu corporali non curando locutum fuisse, cum
diceret, Nolite solliciti esse quid manducetis, et quid bibatis, et
quo vestiamini; velut si animo adverterent quod ait, Haec enim omnia
Gentes inquirunt: ibi enim ostendit de ipsis corporalibus et
temporalibus se dixisse. Ita ergo, si hoc solum de hac re dixisset
Apostolus, Qui non vult operari, non manducet; possent haec verba
in aliam traduci sententiam: cum vero multis aliis locis Epistolarum
suarum, quid hinc sentiat, apertissime doceat; superfluo conantur,
et sibi et caeteris caliginem obducere, ut quod utiliter illa charitas
monet non solum facere nolint, sed nec intelligere ipsi, aut ab aliis
intelligi velint, non timentes quod scriptum est, Noluit intelligere
ut bene ageret (Psal. XXXV, 4).
|
|