|
37. Occupationes Augustini. Mallet more Monachorum operari
certis horis. Non alligamus onera gravia; et vestris humeris
imponimus quae nos digito attingere nolumus (Matth. XXIII,
4). Quaerite, et agnoscite labores occupationum nostrarum, et in
aliquibus nostrorum etiam corporum infirmitates, et Ecclesiarum quibus
servimus talem jam consuetudinem, ut nos ad illa opera, ad quae vos
hortamur, vacare non sinant. Quanquam enim dicere possimus, Quis
militat suis stipendiis unquam? Quis plantat vineam, et de fructu
ejus non edit? Quis pascit gregem, et de lacte gregis non percipit
(I Cor. IX, 7)? Tamen Dominum Jesum, in cujus nomine
securus haec dico, testem invoco super animam meam, quoniam quantum
attinet ad meum commodum, multo mallem per singulos dies certis horis,
quantum in bene moderatis monasteriis constitutum est, aliquid manibus
operari , et caeteras horas habere ad legendum et orandum, aut aliquid
de divinis Litteris agendum liberas, quam tumultuosissimas
perplexitates causarum alienarum pati de negotiis saecularibus vel
judicando dirimendis, vel interveniendo praecidendis: quibus nos
molestiis idem affixit apostolus, non utique suo, sed ejus qui per eum
loquebatur arbitrio, quas tamen ipsum perpessum fuisse non legimus.
Alter enim se habebat apostolatus ejus discursus. Nec dixit,
Saecularia igitur judicia si habueritis, ad nos deferte; aut, nos
constituite ad judicandum: sed, eos qui contemptibiles sunt in
Ecclesia, hos, inquit, collocate. Ad reverentiam vobis dico: sic
non est inter vos quisquam sapiens, qui possit inter fratrem suum
judicare? Sed frater cum fratre judicatur, et hoc apud infideles (I
Cor. VI, 4-6)! Sapientes ergo qui in locis consistebant
fideles et sanctos, non qui hac atque hac propter Evangelium
discurrebant, talium negotiorum examinatores esse voluit. Unde
nunquam de illo scriptum est quod aliquando talibus vacaverit, a quibus
nos excusare non possumus, etiamsi contemptibiles simus; quia et hos
collocari voluit, si sapientes defuissent, potius quam ut negotia
Christianorum deferrentur in forum. Quem tamen laborem non sine
consolatione Domini suscipimus pro spe vitae aeternae, ut fructum
feramus cum tolerantia. Servi enim sumus ejus Ecclesiae, et maxime
infirmioribus membris, qualialibet in eodem corpore membra simus.
Omitto alias innumerabiles ecclesiasticas curas, quas fortasse nemo
credit, nisi qui expertus est. Non ergo alligamus onera gravia, et
humeris vestris imponimus quae nos digito non tangimus; quandoquidem si
officii nostri salva ratione possemus (videt ille qui probat corda
nostra), mallemus haec agere, quae ut agatis hortamur, quam ea quae
nos agere cogimur. Sane omnibus et nobis et vobis pro nostro gradu et
officio laborantibus et arcta via est in labore et aerumna; et tamen in
spe gaudentibus jugum ejus lene est et sarcina levis, qui nos vocavit
ad requiem, qui prior transitum fecit a convalle plorationis, ubi nec
ipse sine pressuris fuit. Si fratres, si filii nostri estis, si
conservi, vel potius in Christo servi vestri sumus; audite quae
monemus, agnoscite quae praecipimus, sumite quae dispensamus. Si
autem Pharisaei sumus alligantes onera gravia et imponentes humeris
vestris; quae dicimus facite, etiamsi quae facimus improbatis
(Matth. XXIII, 3). Nobis autem minimum est ut a vobis
dijudicemur, aut ab humano die (I Cor. IV, 3). Quam germana
charitate sit nobis cura de vobis, ille inspiciat qui dedit quod
inspiciendum ejus oculis offeramus. Postremo quod vultis sentite de
nobis: Paulus apostolus vobis praecipit et obsecrat in Domino, ut
cum silentio, id est, quieti et obedienter ordinati operantes,
vestrum panem manducetis (II Thess. III, 12). Nec de
illo, ut arbitror, aliquid mali creditis, et in illum qui per eum
loquitur credidistis.
|
|