|
38. Timet ne desidia malorum pigrescentes boni corrumpantur.
Haec, mi charissime, et in Christi visceribus venerande frater
Aureli, quantum donavit ut possem, qui per te mihi jussit ut
facerem, de opere monachorum non distuli scribere; id maxime curans,
ne boni fratres apostolicis praeceptis obedientes, a pigris et
inobedientibus etiam praevaricatores Evangelii dicerentur: ut qui non
operantur, saltem illos qui operantur sibi anteponendos esse non
dubitent. Caeterum quis ferat homines contumaces saluberrimis
Apostoli monitis resistentes, non sicut infirmiores tolerari, sed
sicut etiam sanctiores praedicari; ut monasteria doctrina saniore
fundata, gemina illecebra corrumpantur, et dissoluta licentia
vacationis, et falso nomine sanctitatis? Sciant ergo etiam caeteri
fratres et filii nostri, qui favere talibus, et hujusmodi
praesumptionem per ignorantiam defendere consuerunt, se potissimum
corrigendos, ut illi corrigi possint, non ut infirmentur,
benefacere. Sane in eo quod servis Dei prompte atque alacriter
necessaria subministrant, non solum non reprehendimus, sed etiam
suavissime amplectimur: sed ne perversa misericordia magis eorum
futurae vitae noceant, quam praesenti subveniant.
39. Minus enim peccatur, si non laudetur peccator in desideriis
animae suae, et qui iniqua gerit benedicatur (Psal. IX, 24).
|
|