|
In Monachos crinitos. Quid autem iniquius, quam velle sibi
obtemperari a minoribus, et nolle obtemperare majoribus? Apostolo
dico, non nobis, in tantum ut etiam comam nutriant: unde ille nec
disputari omnino voluit, dicens, Si quis vult contentiosus esse, nos
talem consuetudinem non habemus, neque Ecclesia Dei. Hoc autem
praecipio: ut scilicet non disserentis solertia requiratur, sed
praecipientis auctoritas attendatur. Nam et hoc quo pertinet,
quaeso, tam aperte contra Apostoli praecepta comari ? An ita
vacandum est, ut nec tonsores operentur? An quia evangelicas volucres
imitari se dicunt, quasi depilari timent, ne volare non possint?
Vereor in hoc vitium plura dicere, propter quosdam crinitos fratres,
quorum praeter hoc multa et pene omnia veneramur. Sed quo magis eos in
Christo diligimus, eo sollicitius admonemus. Neque enim metuimus ne
humilitas eorum respuat admonitionem nostram; quandoquidem et nos a
talibus, ubi forte titubamus aut aberramus, cupimus admoneri. Hoc
ergo admonemus tam sanctos viros, ne stultis vanorum argumentationibus
moveantur, et eos in hac perversitate imitentur, quibus sunt in
caeteris longe dissimiles. Illi enim venalem circumferentes
hypocrisim, timent ne vilior habeatur tonsa sanctitas quam comata, ut
videlicet qui eos videt, antiquos illos quos legimus cogitet,
Samuelem et caeteros qui non tondebantur (Num. VI, 5). Nec
cogitant quid intersit inter illud propheticum velamentum, et hanc
Evangelii revelationem, de qua dicit Apostolus: Cum transieris ad
Christum, auferetur velamen (II Cor. III, 16). Quod enim
significabat velamen interpositum inter faciem Moysi et aspectum populi
Israel (Exod. XXXIV, 33), hoc significabat illis
temporibus etiam coma sanctorum. Nam idem apostolus etiam comam pro
velamento esse dicit, cujus auctoritate isti urgentur. Aperte quippe
ait: Vir quidem si comatus sit, ignominia est illi. Ipsam
ignominiam, inquiunt, suscipimus merito peccatorum nostrorum: ad hoc
obtendentes simulatae humilitatis umbraculum, ut sub eo proponant
venalem typhum ; quasi Apostolus superbiam doceat, cum dicit, Omnis
vir orans aut prophetans velato capite, confundit caput suum; et,
Vir quidem non debet velare caput, cum sit imago et gloria Dei (I
Cor. XI, 4-16). Qui ergo dicit, non debet, nescit forte
docere humilitatem. Sed si hanc ignominiam tempore Evangelii, quod
erat sacramentum tempore prophetiae, pro humilitate isti appetunt;
tondeant, et cilicio caput velent. Sed non erit tunc species illa
venalis, quia Samson non cilicio, sed coma velabatur (Judic.
XVI, 17).
|
|