|
40. Perversa interpretatio Scripturae per crinitos monachos.
Paulus apostolus summam castitatem professus. Praeceptum viris de non
velando capite. Mens per virum, concupiscentia per mulierem
figurata. Jam illud, si dici potest, quam luctuose ridiculum est,
quod rursus invenerunt ad defensionem crinium suorum. Virum,
inquiunt, prohibuit Apostolus habere comam: qui autem se ipsos
castraverunt propter regnum coelorum (Matth. XIX, 12), jam
non sunt viri. O dementiam singularem! Merito qui hoc dicit,
adversus sanctae Scripturae manifesta praeconia consilio nefandae
impietatis armatur, et perseverat in itinere tortuoso, et pestiferam
doctrinam conatur inducere, quia non est beatus vir qui non abiit in
consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit, et in cathedra
pestilentiae non sedit (Psal. I, 1). Nam si in lege Dei
meditaretur die ac nocte, illic inveniret ipsum apostolum Paulum, qui
certe summam castitatem professus dicit, Vellem autem omnes homines
esse sicut me ipsum (I Cor. VII, 7): et tamen se virum
ostendit non solum ita vivendo, sed etiam ita loquendo. Ait enim:
Cum essem parvulus, quasi parvulus loquebar, quasi parvulus
sapiebam, quasi parvulus cogitabam; cum autem vir effectus sum,
evacuavi ea quae parvuli erant (Id. XIII, 11). Sed quid
Apostolum commemorem, cum de ipso Domino et Salvatore nostro
nesciant quid sentiant, qui haec dicunt. Nam de quo alio dicitur,
Donec occurramus omnes in unitatem fidei et agnitionem Filii Dei, in
virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi; ut ultra
non simus parvuli jactati et circumlati omni vento doctrinae, in
illusione hominum, in astutia ad machinationem erroris (Ephes.
IV, 13 et 14)? Qua illusione isti decipiunt imperitos, qua
astutia et machinamentis inimici et ipsi circumferuntur, et in sua
circumlatione cohaerentes sibi animos infirmorum quodam modo rotare
conantur, ut pariter nesciant ubi sint. Audierunt enim vel legerunt
quod scriptum est, Quicumque enim baptizati estis in Christo,
Christum induistis: ubi non est Judaeus, neque Graecus; non
servus, neque liber; non masculus, neque femina (Galat. III,
27 et 28); et non intelligunt secundum carnalis sexus
concupiscentiam hoc esse dictum, quia in interiore homine, ubi
renovamur in novitate mentis nostrae (II Cor. IV, 16),
nullus sexus hujusmodi est. Non ergo propterea se negent viros, quia
masculino sexu nihil operantur. Nam et conjugati christiani qui hoc
operantur, non secundum hoc utique christiani sunt, quod habent
commune cum caeteris non christianis, et cum ipsis pecoribus. Aliud
est enim quod vel infirmitati conceditur, vel mortali propagationi
persolvitur; aliud autem quod ad capessendam incorruptam et aeternam
vitam fideli professione significatur . Illud ergo quod de non velando
capite viris praecipitur, in corpore quidem figuratur, sed in mente
agi, ubi est imago et gloria Dei, verba ipsa indicant: Vir quidem,
inquit, non debet velare caput, cum sit imago et gloria Dei. Ubi
autem sit haec imago ipse declarat, cum dicit: Nolite mentiri
invicem; exspoliantes autem vos veterem hominem cum actibus ejus,
induite novum qui renovatur in agnitionem Dei secundum imaginem ejus
qui creavit eum (Coloss. III, 9 et 10). Quis dubitet hanc
renovationem in mente fieri? Sed et qui dubitat, audiat apertiorem
sententiam. Eadem quippe admonens ita dicit alio loco: Sicut est
veritas in Jesu, deponere vos secundum priorem conversationem veterem
hominem, eum qui corrumpitur secundum concupiscentias deceptionis;
renovamini autem spiritu mentis vestrae, et induite novum hominem, eum
qui secundum Deum creatus est (Ephes. IV, 21-24). Quid
ergo? mulieres non habent hanc innovationem mentis, ubi est imago
Dei? Quis hoc dixerit? Sed corporis sui sexu non eam significant:
propterea velari jubentur. Illam quippe significant partem, eo ipso
quo mulieres sunt, quae concupiscentialis dici potest, cui mens
dominatur, etiam ipsa subdita Deo suo, quando rectissime et
ordinatissime vivitur. Quod ergo est in uno homine mens et
concupiscentia (illa enim regit, haec regitur; illa dominatur, haec
subditur), hoc in duobus hominibus, viro et muliere, secundum sexum
corporis figuratur. De quo sacramento loquens Apostolus dicit, virum
non debere velari, sed debere mulierem. Tanto enim gloriosius mens ad
superiora promovetur, quanto diligentius ab inferioribus concupiscentia
cohibetur; donec totus homo cum ipso etiam mortali nunc et fragili
corpore in resurrectione novissima incorruptione atque immortalitate
induatur, et absorbeatur mors in victoriam (I Cor. XV, 54).
|
|