|
41. Bonos quosdam crinitos rogat ut capillos radant. Quapropter
qui recta facere nolunt, desinant saltem docere perversa. Sed alii
sunt, quos isto sermone corripimus : illos autem qui hoc uno vitio
capillorum contra praeceptum apostolicum demissorum offendunt et
perturbant Ecclesiam: quia cum alii nolentes de illis mali aliquid
sentire, coguntur manifesta verba Apostoli in perversam detorquere
sententiam, alii sanum intellectum Scripturarum defendere malunt,
quam quoslibet homines adulare ; existunt inter fratres infirmiores et
firmiores amarissimae et periculosissimae contentiones: quod illi forte
si scirent, hoc quoque sine dubitatione corrigerent, quorum caetera
miramur et amamus: illos ergo non corripimus, sed rogamus et
obsecramus per divinitatem et humanitatem Christi, et per charitatem
Spiritus sancti, ne ultra jam ponant hoc offendiculum infirmis, pro
quibus Christus mortuus est, et dolorem cruciatumque nostri cordis
exaggerent, cum cogitamus quanto proclivius hoc malum ad decipiendos
homines imitari possint mali, cum in eis hoc vident quos propter alia
tanta bona debitis officiis christianae dilectionis honoramus. Quod si
post hanc admonitionem vel potius obsecrationem nostram in eo sibi
perseverandum esse putaverint, nihil aliud faciemus quam dolebimus et
gememus. Hoc noverint, sufficit: si servi Dei sunt, miserentur;
si non miserentur, nolo quidquam gravius dicere. Haec itaque omnia in
quibus fortasse loquacior fui, quam vellent occupationes et tuae et
meae, si approbas, fac innotescere fratribus et filiis nostris,
propter quos mihi es hoc onus dignatus imponere: si autem aliquid
retrahendum vel emendandum videtur, rescriptis tuae Beatitudinis
noverim.
|
|