|
4. Pauli praeceptum de corporali opere esse probatur ex circumstantia
lectionis. Exemplo suo Paulus docuit quid praeceperit. Prius ergo
demonstrare debemus beatum apostolum Paulum opera corporalia servos
Dei operari voluisse, quae finem haberent magnam spiritualem
mercedem, ad hoc ut ipso victu et tegumento a nullo indigerent, sed
manibus suis haec sibi procurarent: deinde ostendere evangelica illa
praecepta, de quibus nonnulli non solum pigritiam, sed etiam
arrogantiam suam fovent, apostolico praecepto et exemplo non esse
contraria. Videamus itaque unde ad hoc venerit Apostolus, ut
diceret, Si quis non vult operari, non manducet; et quid deinde
contexat, ut ex ipsa circumstantia lectionis appareat declarata
sententia. Denuntiamus, inquit, vobis, fratres, in nomine Domini
nostri Jesu Christi, ut subtrahatis vos ab omni fratre inquiete
ambulante, et non secundum traditionem quam acceperunt a nobis. Ipsi
enim scitis quomodo oporteat imitari nos; quia non fuimus inquieti
inter vos, neque panem ab aliquo gratis manducavimus, sed in labore et
fatigatione die ac nocte operantes, ne quem vestrum gravaremus: non
quia non habuerimus potestatem, sed ut nosmetipsos formam daremus
vobis, qua nos imitaremini. Nam et cum apud vos essemus, hoc vobis
praecepiebamus, quoniam si quis non vult operari, non manducet.
Audivimus enim quosdam inter vos ambulare inquiete, nihil operantes,
sed curiose agentes. His autem qui ejusmodi sunt, praecipimus et
obsecramus in Domino Jesu Christo, ut cum silentio operantes panem
suum manducent (II Thess. III, 6-12). Quid ad haec dici
potest, quandoquidem ne cuiquam postea liceret hoc pro voluntate, non
pro charitate interpretari, exemplo suo docuit quid praeceperit? Illi
enim tanquam Apostolo praedicatori Evangelii, militi Christi,
plantatori vineae, pastori gregis constituerat Dominus ut de
Evangelio viveret; et tamen ipse stipendium sibi debitum non exegit,
ut se formam daret eis qui exigere indebita cupiebant: sicut ad
Corinthios dicit, Quis militat suis stipendiis unquam? Quis plantat
vineam, et de fructu ejus non edit? Quis pascit gregem, et de lacte
gregis non percipit? Ergo quod sibi debebatur, noluit accipere, ut
exemplo ejus coercerentur, qui sibi non ita ordinatis in Ecclesia
talia deberi arbitrabantur. Quid est enim quod ait: Neque panem
gratis ab aliquo manducavimus, sed in labore et fatigatione die ac
nocte operantes, ne quem vestrum gravaremus: non quia non habuerimus
potestatem, sed ut nos formam daremus vobis, qua nos imitaremini?
Audiant ergo quibus hoc praecepit, id est, qui non habent hanc
potestatem quam ille habebat, ut tantummodo spiritualiter operantes
manducent panem a corporali labore gratuitum: et quemadmodum dicit,
Praecipimus et obsecramus in Christo, ut cum silentio operantes panem
suum manducent, non disputent contra manifestissima verba Apostoli;
quia et hoc pertinet ad silentium, cum quo debent operantes manducare
panem suum.
|
|