|
5. Pauli sententia ex aliis ejus Epistolis declarata. Enucleatius
autem et diligentius adhuc ista verba considerarem atque tractarem,
nisi haberem alia loca Epistolarum ejus multo manifestiora, quibus
collatis et ista liquidius manifestantur, et si ista non essent, illa
sufficerent. Ad Corinthios enim scribens de hac eadem re, ita
dicit: Non sum liber? non sum apostolus? Nonne Christum Jesum
Dominum nostrum vidi? Nonne opus meum vos estis in Domino? Si
aliis non sum apostolus, vobis verumtamen sum. Signaculum enim
apostolatus mei vos estis in Domino. Mea defensio ad eos qui me
interrogant haec est. Numquid non habemus potestatem manducandi et
bibendi? Numquid non habemus potestatem sororem mulierem
circumducendi, sicut et caeteri Apostoli, et fratres Domini, et
Cephas (I Cor. IX, 1-7). Vide quemadmodum primum ostendat
quid sibi liceat, et ideo liceat quia apostolus est. Inde enim
coepit: Non sum liber? non sum apostolus? Et probat se apostolum
esse, dicens: Nonne Christum Jesum Dominum nostrum vidi? Nonne
opus meum vos estis in Domino? Quo probato ostendit sibi licere quod
caeteris Apostolis; id est, ut non operetur manibus suis, sed ex
Evangelio vivat, sicut Dominus constituit, quod in consequentibus
apertissime demonstravit: ad hoc enim et fideles mulieres habentes
terrenam substantiam ibant cum eis, et ministrabant eis de substantia
sua, ut nullius indigerent horum quae ad necessaria vitae hujus
pertinent . Quod beatus Paulus licere quidem sibi demonstrat, sicut
et caeteri Apostoli faciebant, sed ea potestate se uti noluisse postea
commemorat. Hoc quidam non intelligentes, non sororem mulierem, cum
ille diceret, Numquid non habemus potestatem sororem mulierem
circumducendi? sed uxorem interpretati sunt. Fefellit eos verbi
graeci ambiguitas, quod et uxor et mulier eodem verbo graece dicitur.
Quanquam hoc ita posuerit Apostolus, ut falli non debuerint: quia
neque mulierem tantummodo ait, sed sororem mulierem ; neque ducendi,
sed circumducendi. Verumtamen alios interpretes non fefellit haec
ambiguitas, et mulierem , non uxorem, interpretati sunt.
|
|