|
6. Apostolis permissum mulieres sibi ministrantes secum habere
exemplo Christi. Quod quisquis putat non potuisse ab Apostolis
fieri, ut cum eis sanctae conversationis mulieres circuirent,
quacumque Evangelium praedicabant, ut eis de sua substantia
ministrarent necessaria, Evangelium audiat, et cognoscat quemadmodum
hoc ipsius Domini exemplo faciebant. Dominus enim noster more
misericordiae suae infirmioribus compatiens, cum ei possent Angeli
ministrare, et loculos habebat, quo mitteretur pecunia, quae
conferebatur utique a bonis fidelibus eorum victui necessaria: quos
loculos Judae commendavit, ut etiam fures si evitare non possemus,
tolerare in Ecclesia disceremus. Ille enim ea quae mittebantur,
sicut de illo scriptum est, auferebat (Joan. XII, 6). Et
mulieres voluit ut se ad praeparanda et ministranda necessaria
sequerentur, ostendens quid evangelistis et ministris Dei tanquam
militibus, a plebibus Dei tanquam provincialibus deberetur; ut si
quis eo quod sibi deberetur, uti nollet, sicut Paulus apostolus
noluit, amplius impenderet Ecclesiae, non exigendo stipendium
debitum, sed quotidianum victum de suis laboribus transigendo.
Audierat enim stabularius, ad quem vulneratus ille perductus est: Si
quid amplius erogaveris, in redeundo reddam tibi (Luc. X, 35).
Amplius ergo erogabat apostolus Paulus, qui suis, ut ipse testatur,
stipendiis militabat (I Cor. IX, 7-15, et II Cor. XI,
7). In Evangelio enim scriptum est: Deinceps et ipse iter
faciebat per civitates et castella praedicans et evangelizans regnum
Dei; et duodecim cum illo, et mulieres aliquae quae erant curatae a
spiritibus malignis et infirmitatibus: Maria quae vocatur Magdalene,
de qua daemonia septem exierant , et Joanna uxor Chuzae procuratoris
Herodis, et Susanna, et aliae multae, quae ministrabant eis de
facultatibus suis (Luc. VIII, 1-3). Hoc exemplum Domini
imitabantur Apostoli, ad accipiendum sibi debitum cibum; de quo idem
Dominus apertissime loquitur: Euntes, inquit, praedicate dicentes,
quia appropinquavit regnum coelorum. Infirmos curate, mortuos
suscitate, leprosos mundate, daemonia ejicite. Gratis accepistis,
gratis date. Nolite possidere aurum, neque argentum, neque pecuniam
in zonis vestris, neque peram in via, neque duas tunicas, neque
calceamenta, neque virgam: dignus est enim operarius cibo suo
(Matth. X, 7-10). Ecce ubi constituit Dominus quod idem
apostolus commemorat. Ad hoc enim dixit illa omnia ne portarent, ut
ubi opus esset, ab eis acciperent quibus annuntiabant regnum Dei.
|
|