CAPUT VI.

7. De Evangelio vivere non solis Apostolis, sed et aliis concessum a Christo. Ne quis autem arbitretur solis duodecim hoc fuisse concessum; vide etiam quid Lucas narret: Post haec, inquit, designavit Dominus et alios septuaginta duos, et misit illos binos ante faciem suam in omnem civitatem et locum quo erat ipse venturus. Et dicebat illis: Messis quidem multa, operarii autem pauci: rogate ergo Dominum messis, ut mittat operarios in messem suam. Ite, ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos. Nolite portare sacculum, neque peram, neque calceamenta, et neminem per viam salutaveritis. In quamcumque domum intraveritis, primum dicite: Pax huic domui. Et si ibi fuerit filius pacis, requiescet super illum pax vestra: sin autem, ad vos revertetur. In eadem autem domo manete, edentes et bibentes quae apud illos sunt: dignus est enim operarius mercede sua (Luc. X, 1-7). Hic apparet non esse illa jussa, sed permissa; ut quisquis uti vellet, eo uteretur quod sibi liceret ex Domini constitutione; si quis autem uti nollet, non contra jussum faceret, sed de suo jure cederet misericordius et laboriosius conversatus in Evangelio, in quo et debitam mercedem nollet accipere. Alioquin contra jussum Domini fecit Apostolus, qui posteaquam ostendit sibi licere, statim subjecit: Sed tamen ego non sum usus hac potestate.