|
8. Potestatem non operandi datam Apostolis, esse intelligendam de
opere corporali. Sed ad ordinem redeamus, ac totum ipsum Epistolae
locum diligenter consideremus. Numquid, inquit, non habemus
licentiam manducandi et bibendi? Numquid non habemus licentiam sororem
mulierem circumducendi? Quam licentiam dixit, nisi quam Dominus
dedit eis quos ad praedicandum regnum coelorum misit, dicens, Ea quae
ab ipsis sunt manducate: dignus est enim operarius mercede sua; et se
ipsum proponens ad ejusdem potestatis exemplum, cui fidelissimae
mulieres talia necessaria de suis facultatibus ministrabant? Amplius
autem fecit apostolus Paulus, ut de coapostolis suis documentum
adhiberet hujus licentiae a Domino permissae. Neque enim reprehendens
subjecit, Sicut et caeteri Apostoli, et fratres Domini, et
Cephas; sed ut hinc ostenderet hoc se accipere noluisse, quod ei
licere accipere caeterorum etiam commilitonum ejus more probaretur. An
ego solus et Barnabas non habemus potestatem non operandi? Ecce
abstulit omnem dubitationem etiam tardissimis cordibus, ut intelligant
de qua operatione dicat. Utquid enim ait, An ego solus et Barnabas
non habemus potestatem non operandi? nisi quia omnes evangelistae et
ministri verbi Dei habebant potestatem a Domino acceptam, ut non
operarentur manibus suis, sed ex Evangelio viverent, operantes
tantummodo spiritualia in praedicatione regni coelorum, et
aedificatione pacis Ecclesiae. Neque enim quisquam potest dicere de
ipsa spirituali operatione dixisse Apostolum, An ego solus et
Barnabas non habemus potestatem non operandi? Hanc enim potestatem
non operandi omnes illi habebant: dicat ergo qui conatur praecepta
apostolica in sententiam suam depravare atque pervertere; dicat, si
audet, omnes evangelistas a Domino accepisse potestatem non
evangelizandi. At si hoc absurdissimum et insanissimum est dicere,
cur nolunt intelligere quod omnibus pateat, accepisse quidem illos
potestatem non operandi, sed opera corporalia quibus victum
quaererent, quia dignus est operarius cibo suo et mercede sua, sicut
Evangelium loquitur? Non ergo soli Paulus et Barnabas habebant
potestatem non operandi; sed omnes pariter habebant hanc potestatem,
qua isti non utebantur, amplius impendendo Ecclesiae, sicut in illis
locis ubi evangelizabant, infirmis congruere judicabant. Et ideo, ne
coapostolos suos reprehendisse videretur, subjungit et dicit: Quis
militat suis stipendiis unquam? Quis pascit gregem, et de lacte
gregis non percipit? Numquid secundum hominem haec loquor? An Lex
non haec dicit? In lege enim Moysi scriptum est: Bovi trituranti os
non infrenabis. Numquid de bobus pertinet ad Deum? An propter nos
omnino dicit? Propter nos enim scriptum est, quia debet in spe qui
arat arare, et triturans in spe fructus participandi . His verbis
satis indicat apostolus Paulus, non sibi aliquid usurpasse ultra
debitum coapostolos suos, quia non operabantur corporaliter, unde
haberent huic vitae necessaria , sed, sicut Dominus constituti, ex
Evangelio viventes panem gratuitum manducarent ab eis quibus gratuitam
gratiam praedicabant. Stipendium enim suum tanquam milites
accipiebant, et de vineae per eos plantatae fructu, quod opus erat,
libere decerpebant; et de gregis quem pascebant, lacte potabant; et
ex area quam triturabant, cibum sumebant.
|
|