|
9. Apostolum manifeste loqui de opere manuum. Apertius autem
caetera connectit, et omnino aufert omnes dubitationis ambages. Si
nos vobis, inquit, spiritualia seminavimus, magnum est si vestra
carnalia metamus? Quae sunt spiritualia quae seminavit, nisi verbum
et mysterium sacramenti regni coelorum? Quae autem carnalia quae sibi
licere metere dicit, nisi haec temporalia, quae vitae atque
indigentiae carnis indulta sunt? Haec autem sibi debita se ab eis non
quaesisse nec accepisse manifestat, ne quod impedimentum daret
Evangelio Christi. Quid restat, ut intelligamus eum operatum esse
unde victum haberet, nisi corporale opus corporalibus et visibilibus
manibus suis? Nam si de spirituali opere victum et tegumentum
quaereret, id est, ut ab eis haec acciperet, quos in Evangelio
aedificabat, non consequenter diceret: Si alii potestatis vestrae
participant, non magis nos? Sed non sumus usi hac potestate; sed
omnia toleramus, ne quod impedimentum demus Evangelio Christi. Qua
potestate se dicit non usum, nisi quam habebat in eos a Domino
acceptam, ut eorum carnalia meteret, ad victum vitae hujus, quae in
carne agitur? cujus potestatis participes erant etiam alii, qui non
eis primo Evangelium annuntiaverunt, sed ad eorum Ecclesiam idipsum
praedicantes postea venerunt. Ideo cum dixisset, Si nos vobis
spiritualia seminavimus, magnum est si carnalia vestra metamus?
subjecit, Si alii potestatis vestrae participant, non magis nos? Et
cum demonstrasset quid eis potestatis esset: Sed non sumus usi,
inquit, hac potestate; sed omnia toleramus, ne quod impedimentum
demus Evangelio Christi. Dicant ergo isti, quomodo de opere
spirituali carnalem victum habebat Apostolus, cum aperte ipse dicat
non se usum esse hac potestate. At si de opere spirituali carnalem
victum non habebat, restat ut de opere corporali habuerit, et inde
dicat: Neque panem gratis ab aliquo manducavimus, sed in labore et
fatigatione nocte et die operantes, ne quem vestrum gravaremus: non
quia non habuerimus potestatem, sed ut nos formam daremus vobis, qua
nos imitaremini (II Thess. III, 8 et 9). Omnia, inquit,
toleramus, ne quod impedimentum demus Evangelio Christi.
|
|