|
Ad edendum opus de Ordine animum adjecit Augustinus auctore
Zenobio, cujus viri amicitiam et plurimam in se suosque familiares
benevolentiam commemorat lib. 1, c. 7; ubi se ipsi ea de re multa
atque alta percontanti facere satis antehac non potuisse dicit, cum non
modo rei difficultas, sed temporum etiam angustiae prohiberent.
Caeterum amico vehementer instanti ne diutius differret, atque ad
copiosius respondendum carmine provocanti morem gerere oportuit.
Coepit itaque conscribendis hisce libris vacare apud Cassiciacum sub
finem anni 386: quippe cum primum librum perfecerit antequam
Mediolano regressus esset Alypius, qui inchoato jam contra
Academicos opere, ante 13 diem novembris eo profectus, inde rediit
opportune ut interesset tum ejusdem operis posterioribus duobus
absolvendis libris, tum etiam alteri cudendo libro de ordine; in quo
citatur interdum liber de Beata Vita, laudatur etiam locus libri
tertii contra Academicos; unde secundum hunc de Ordine librum post
istos perfectum esse intelligimus.
Argumentum utriusque libri exhibet annexa hic Retractatio. In primo
insignior locus est, ubi comprimuntur aemulationis et inanis jactantiae
motus illi, quibus agitari solent adolescentes qui litteris navant
operam. In secundo libro ex ordinis definitione nascuntur variae
quaestiones: cumque rei difficultas collocutorum captum superaret,
visum est Augustino rectum studendi ordinem edocere. Quapropter
primum de informandis rite moribus, tum de comparandis humanis
disciplinis disserit, quibus fretus adjumentis animus ad celsiora demum
percipienda evehatur.
|
|