|
CONSPECTUS |
Disputationes duas exhibet, quarum prima docet omnia prorsus et bona et mala ordine divinae providentiae contineri. Secunda de ordinis praestantia et notione nonnihil tangit; atque hic data occasione incompositos animi motus et pueriles gloriolae obtentu rixas alumnorum suorum graviter carpit Augustinus; tumque Monnicam dicit ob sexum a philosophica disputatione minime arcendam esse. |