|
1. Ordinem rerum, Zenobi, consequi ac tenere cuique proprium, tum
vero universitatis quo coercetur ac regitur hic mundus, vel videre vel
pandere difficillimum hominibus atque rarissimum est. Huc accedit quod
etiamsi quis haec possit, non illud quoque valet efficere, ut dignum
auditorem tam divinis obscurisque rebus, vel vitae merito, vel habitu
quodam eruditionis, inveniat. Nec tamen quidquam est quod magis avide
expetant quaeque optima ingenia, magisque audire ac discere studeant
qui scopulos vitae hujus et procellas, velut erecto quantum licet
capite, inspiciunt, quam quomodo fiat ut et Deus humana curet, et
tanta in humanis rebus perversitas usquequaque diffusa sit, ut non
divinae, sed ne servili quidem cuipiam procurationi, si ei tanta
potestas daretur, tribuenda esse videatur. Quamobrem illud quasi
necessarium iis quibus talia sunt curae, credendum dimittitur; aut
divinam providentiam non usque in haec ultima et ima pertendi, aut
certe mala omnia Dei voluntate committi. Utrumque impium, sed magis
posterius. Quanquam enim desertum Deo quidquam credere, cum
imperitissimum, tum etiam periculosissimum animo sit; tamen in ipsis
hominibus nemo quemquam non potuisse aliquid criminatus est:
negligentiae vero vituperatio multo est quam malitiae crudelitatisque
purgatior. Itaque velut compellitur ratio tenere non immemor
pietatis, aut ista terrena non posse a divinis administrari, aut
neglibi atque contemni potius quam ita gubernari, ut omnis de Deo sit
mitis atque inculpanda conquestio.
2. Sed quis tam caecus est mente, ut quidquam in movendis corporibus
rationis quod praeter humanam dispositionem ac voluntatem est, divinae
potentiae moderationique dare dubitet? nisi forte aut casibus tam rata
subtilique dimensione vel minutissimorum quorumque animalium membra
figurantur; aut quod casu quis negat, possit nisi ratione factum
fateri; aut vero per universam naturam, quod in singulis quibusque
rebus nihil arte humana satagente ordinatum miramur, alienare a
secretissimo majestatis arbitrio ullis nugis vanae opinionis audebimus.
At enim hoc ipsum est plenius quaestionum, quod membra pulicis
disposita mire atque distincta sunt, cum interea humana vita
innumerabilium perturbationum inconstantia versetur et fluctuet. Sed
hoc pacto si quis tam minutum cerneret, ut in vermiculato pavimento
nihil ultra unius tessellae modulum acies ejus valeret ambire,
vituperaret artificem velut ordinationis et compositionis ignarum; eo
quod varietatem lapillorum perturbatam putaret, a quo illa emblemata in
unius pulchritudinis faciem congruentia simul cerni collustrarique non
possent. Nihil enim aliud minus eruditis hominibus accidit, qui
universam rerum coaptationem atque concentum imbecilla mente complecti
et considerare non valentes, si quid eos offenderit, quia suae
cogitationi magnum est, magnam putant rebus inhaerere foeditatem.
3. Cujus erroris maxima causa est, quod homo sibi ipse est
incognitus. Qui tamen ut se noscat, magna opus habet consuetudine
recedendi a sensibus (1 Retract. cap. 3, n. 2), et animum in
seipsum colligendi atque in seipso retinendi. Quod ii tantum
assequuntur, qui plagas quasdam opinionum, quas vitae quotidianae
cursus infligit, aut solitudine inurunt, aut liberalibus medicant
disciplinis.
|
|