|
Ita enim animus sibi redditus, quae sit pulchritudo universitatis
intelligit; quae profecto ab uno cognominata est. Idcircoque illam
videre non licet animae quae in multa procedit, sectaturque aviditate
pauperiem, quam nescit sola segregatione multitudinis posse vitari.
Multitudinem autem non hominum dico, sed omnium quae sensus attingit.
Nec mirere quod eo egestatem patitur magis, quo magis appetit plura
complecti. Ut enim in circulo quantumvis amplo unum est medium quo
cuncta convergunt, quod centrum geometrae vocant , et quamvis totius
ambitus partes innumerabiliter secari queant, nihil tamen est praeter
illud unum, quo caetera pariliter dimetiantur, et quod omnibus quasi
quodam aequalitatis jure dominetur; hinc vero in quamlibet partem si
egredi velis, eo amittuntur omnia, quo in plurima pergitur: sic
animus a seipso fusus immensitate quadam diverberatur, et vera
mendicitate conteritur, cum eum natura sua cogit ubique unum quaerere,
et multitudo invenire non sinit.
4. Sed et haec quae dixi qualia sint, et quae causa exstet erroris
animarum, quoque modo et in unum congruant atque perfecta sint cuncta,
et tamen peccata fugienda sint, assequeris profecto, mi Zenobi. Sic
enim mihi notum est ingenium tuum et, pulchritudinis omnimodae amator
animus, sine libidinis immoderatione atque sordibus. Quod signum in
te futurae sapientiae perniciosis cupiditatibus divino jure
praescribit, ne tuam causam deseras falsis voluptatibus illectus; qua
praevaricatione nihil turpius et periculosius inveniri potest.
Assequeris ergo ista, mihi crede, cum eruditioni operam dederis, qua
purgatur et excolitur animus, nullo modo ante idoneus cui divina semina
committantur. Quod totum cujusmodi sit, et quem flagitet ordinem,
quidve studiosis et bonis ratio promittat, qualemque vitam nos vivamus
charissimi tui, et quem fructum de liberali otio carpamus, hi te libri
satis, ut opinor, edocebunt, nomine tuo nobis quam nostra
elaboratione dulciores, praesertim si te in ipsum ordinem, de quo ad
te scribo, meliora eligens inserere atque coaptare volueris.
5. Nam cum stomachi dolor scholam me deserere coegisset, qui jam,
ut scis, etiam sine ulla tali necessitate in philosophiam confugere
moliebar, statim me contuli ad villam familiarissimi nostri
Verecundi. Quid dicam, eo libente? Nosti optime hominis, cum in
omnes, tum vero in nos benevolentiam singularem. Ibi disserebamus
inter nos quaecumque videbantur utilia, adhibito sane stilo quo cuncta
exciperentur, quod videbam conducere valetudini meae. Cum enim
nonnulla loquendi cura detinerer, nulla inter disputandum irrepebat
immoderata contentio. Simul etiam ut si quid nostrum litteris mandare
placuisset, nec aliter dicendi necessitas, nec labor recordationis
esset. Agebant autem ista mecum Alypius et Navigius frater meus, et
Licentius repente admirabiliter poeticae deditus. Trygetium item
nobis militia reddiderat, qui tanquam veteranus adamavit historiam.
Et jam in libris nonnihil habebamus.
|
|