|
6. Sed nocte quadam cum evigilassem de more, mecumque ipse tacitus
agitarem quae in mentem nescio unde veniebant: nam id mihi amore
inveniendi veri jam in consuetudinem verterat, ita ut aut primam, si
tales curae inerant, aut certe ultimam, dimidiam tamen fere noctis
partem pervigil quodcumque cogitarem; nec me patiebar adolescentium
lucubrationibus a meipso avocari, quia et illi per totum diem tantum
agebant, ut nimium mihi videretur, si aliquid etiam noctium in
studiorum laborem usurparent; et id a me ipsi quoque praeceptum
habebant, ut aliquid et praeter codices secum agerent, et apud sese
habitare consuefacerent animum: ergo, ut dixi, vigilabam; cum ecce
aquae sonus pone balneas quae praeterfluebat, eduxit me in aures, et
animadversus est solito attentius. Mirum admodum mihi videbatur quod
nunc clarius, nunc pressius eadem aqua strepebat silicibus irruens.
Coepi a me quaerere quaenam causa esset. Fateor, nihil occurrebat;
cum Licentius lecto suo importunos percusso juxta ligno sorices
terruit, seseque vigilantem hoc modo indicavit. Cui ego:
Animadvertisti, inquam, Licenti (nam video tibi Musam tuam lumen
ad lucubrandum accendisse [1 Retract. c. 3, n. 2]), quomodo
canalis iste inconstanter sonet? Jam, inquit, mihi hoc non est
novum. Nam desiderio serenitatis cum expergefactus aliquando aurem
admovissem, ne imber ingrueret, hoc agebat aqua ista quod nunc.
Approbavit Trygetius. Nam et ipse in eodem conclavi lecto suo cubans
vigilabat, nobis nescientibus: erant enim tenebrae; quod in Italia
etiam pecuniosis prope necesse est.
7. Ergo ubi vidi scholam nostram, quantacumque aderat, nam et
Alypius et Navigius in urbem ierant, etiam illis horis non sopitam,
et me cursus ille aquarum aliquid de se dicere admonebat: Quidnam
vobis, inquam, videtur esse causae quod sic alternat hic sonus? Non
enim quemquam putamus his horis vel transitu, vel re aliqua lavanda
toties illum meatum interpellare. Quid putas, inquit Licentius,
nisi alicubi folia cujuscemodi quae autumno perpetuo copioseque
decidunt, angustiis canalis intertrusa evinci aliquando atque cedere;
ubi autem unda quae urgebat, pertransierit, rursum colligi atque
stipari: aut aliquid aliud vario casu foliorum natantium fieri, quod
ad illum fluxum nunc refrenandum, nunc emittendum similiter valeat?
Visum est mihi probabile aliud non habenti, confessusque sum, laudans
ingenium ejus, nihil me invenisse, cum diu quaesissem cur ita esset.
8. Tum interposito modico silentio: Merito, inquam, tu nihil
mirabaris, et apud Calliopam te intus tenebas. Merito, inquit
ille: sed modo plane dedisti mihi magnum mirari. Quidnam hoc est,
inquam? Quod tu, inquit, ista miratus es. Unde enim solet,
inquam, oboriri admiratio, aut quae hujus vitii mater est
(Ibid.), nisi res insolita praeter manifestum causarum ordinem?
Et ille: Praeter manifestum, inquit, accipio; nam praeter ordinem
nihil mihi fieri videtur. Hic ego erectior spe alacriore quam soleo
esse, cum aliquid ab his requiro, quod rem tantam et tam subito, heri
pene ad ista conversus, adolescentis animus concepisset, nulla unquam
de his rebus inter nos antea quaestione agitata: Bene, inquam,
bene; sed prorsus bene multum sensisti, multum ausus es: hoc mihi
crede; longo intervallo transcendis Heliconem, ad cujus verticem
tanquam ad coelum pervenire conaris. Sed pervellem adesses huic
sententiae, nam eam labefactare tentabo. Sine, inquit, modo me
mihi, quaeso te; nam valde in aliud intendi animum. Hic ego non
nihil metuens ne studio poeticae penitus provolutus a philosophia longe
raperetur: Irritor, inquam, abs te versus istos tuos omni metrorum
genere cantando et ululando insectari, qui inter te atque veritatem
immaniorem murum quam inter amantes tuos conantur erigere; nam in se
illi vel inolita rimula respirabant. Pyramum enim ille tum canere
instituerat.
9. Quod cum severiore quam putabat voce dixissem, subticuit
aliquantum. Et ego jam reliqueram coepta, et ad me redieram, ne
frustra occupare praeoccupatum atque inepte vellem. Tum ille:
|
Egomet meo indicio miser quasi sorex,
|
|
inquit, non dictum est commodius apud Terentium, quam nunc dici a me
de me potest: sed sane illud ultimum fortasse in contrarium vertetur.
Quod enim ait ille,
|
In Eunucho, act. 5, scen. 6
|
ego hodie forte inveniar. Nam si non contemnitis quod superstitiosi
solent etiam de muribus augurari, si ego illum murem vel soricem, qui
me tibi vigilantem detulit, strepitu meo commonui, si quid sapit
redire in cubile suum secumque conquiescere; cur non ego ipse isto
strepitu vocis tuae commonear philosophari potius quam cantare? Nam
illa est, ut tibi quotidie probanti jam coepi credere, vera et
inconcussa nostra habitatio. Quare si tibi molestum non est, atque id
fieri debere arbitraris, roga quod vis; defendam, quantum possum,
ordinem rerum, nihilque praeter ordinem fieri posse asseram. Tantum
enim eum animo imbibi atque hausi, ut etiamsi me quisquam in hac
disputatione superarit, etiam hoc nulli temeritati, sed rerum ordini
tribuam. Neque enim res ipsa, sed Licentius superabitur.
|
|