|
10. Ego rursum gaudens eis me restitui. Tum Trygetio: Quid,
inquam, tibi videtur? Faveo quidem, inquit, ordini plurimum; sed
incertus sum tamen, et rem tantam diligentissime discuti cupio.
Favorem, inquam, tuum illa ergo pars habeat : nam quod incertus es,
etiam cum Licentio ac meipso tibi puto esse commune. Prorsus, ait
Licentius, ego hujus sententiae certus sum. Quid enim dubitem
parietem, cujus mentionem fecisti, antequam plane se erexerit,
diruere? Non enim vere poetica tantum me avertere a philosophia
potest, quantum inveniendi veri diffidentia. Tum Trygetius
gaudentibus verbis: Habemus, inquit, jam quod plus est, Licentium
non Academicum; eos enim ille studiosissime defendere solebat. Haec
modo, inquit, omitte quaeso, ne me hoc vafrum quiddam et captatorium
a nescio qua divina re, quae mihi ostentare se coepit, et cui me
inhiantem suspendo, detorqueat atque disrumpat. Hic ego multo uberius
cernens abundare laetitias meas quam vel optare aliquando ausus sum,
versum istum gestiens effudi:
|
Sic Pater ille deum faciat, sic altus Apollo,
Incipias:
|
|
perducet enim ipse, si sequimur quo nos ire jubet, atque ubi ponere
sedem, qui dat modo augurium, nostrisque illabitur animis (Id.
III, 88, 89). Nec enim altus Apollo est, qui in
speluncis, in montibus, in nemoribus, nidore thuris pecudumque
calamitate concitatus implet insanos; sed alius profecto est, alius
ille altus veridicus, atque ipsa (quid enim verbis ambiam?)
Veritas: cujus vates sunt quicumque possunt esse sapientes. Ergo
aggrediamur, Licenti, freti pietate cultores, et vestigiis nostris
ignem perniciosum fumosarum cupiditatum opprimamus.
11. Jam, inquit, interroga, oro te, si possim hoc tantum nescio
quid explicare, et tuis verbis et meis. Hoc ipsum, inquam, mihi
responde, primo unde tibi videatur aqua ista non temere sic, sed
ordine influere. Nam quod illa ligneolis canalibus superlabitur, et
ducitur usque in usus nostros, potest ad ordinem pertinere. Factum
est enim ab hominibus ratione utentibus, ut uno ejus itinere simul et
biberent et lavarent, et pro locorum opportunitatibus consequens erat
ut ita fieret. Quod vero illa, ut dicis, folia sic inciderunt, ut
hoc quod admirati sumus eveniret; quo tandem rerum ordine, ac non
potius casu factum putabimus? Quasi vero, inquit ille, aliter atque
ceciderunt, debuisse aut potuisse cadere cuiquam videri potest,
serenissime intuenti nihil posse fieri sine causa. Quid? jam vis
persequar situs arborum atque ramorum, ipsumque pondus quantum natura
foliis imposuit? Quid, aeris vel mobilitatem qua volitant, vel
mollitiem qua descendunt, variosque lapsus pro affectione coeli, pro
onere, pro figuris suis, caeterisque innumerabilibus atque
obscurioribus causis, quid me attinet quaerere? Latent ista sensus
nostros, penitus latent: illud tamen quod aggressae quaestioni satis
est, nescio quomodo animum non latet, nihil fieri sine causa. Potest
enim odiosus percontator pergere quaerere, quae causa erat ut ibi
arbores ponerentur? Respondebo, secutos esse homines uber terrae.
Quid, si fructuosae arbores non sunt, ac temere natae sunt? Et hic
respondebo, nos parum videre; nam temerariam, quae illas genuit,
nequaquam esse naturam. Quid plura? Aut aliquid sine causa fieri
docear, aut nihil fieri nisi certo causarum ordine credite.
|
|