|
12. Cui ego: Licet, inquam, me odiosum percontatorem voces; vix
enim possum non esse, qui expugnavi ne cum Pyramo et Thysbe
colloquereris; pergam tamen quaerere abs te. Natura ista quam vis
videri ordinatam, cui bono, ut de caeteris rebus innumerabilibus
taceam, istas ipsas arbores quae fructus non afferunt, procreavit?
At illo cogitante quid diceret, ait Trygetius: Numquidnam usus
arbustorum in solis fructibus praebetur hominibus? Quanta sunt alia,
quae umbra, quae lignis, postremo quae ipsis frondibus seu foliis
fiant? Noli obsecro, inquit ille, interrogationibus ejus haec
reddere. Innumerabilia sunt enim quae proferri possunt, ex quibus
nulla est hominibus utilitas, aut certe ita latet vel imbecilla est,
ut ab hominibus, praesertim nobis, erui defendive non possit. Ipse
potius nos doceat, quomodo aliquid fiat quod non causa praecesserit.
Post, inquam, ista videbimus. Non enim jam me necesse est esse
doctorem, cum tu qui jam tantae rei te certum esse professus es, adhuc
me nihil docueris nimium discere cupientem, et propter hoc solum dies
noctesque vigilantem.
13. Quo me mittis, inquit? An quia levius te sequor quam ista
folia ventos, quibus in profluentem aquam jaciuntur, ut eis cadere
parum sit, nisi etiam trahantur? Nam quid aliud erit cum Licentius
et Augustinum, et ea quae sunt in media philosophia docet? Noli
obsecro, inquam, aut te tantum abjicere, aut me extollere. Nam et
ego in philosophia puer sum, et non nimis curo, cum interrogo, per
quem mihi ille respondeat, qui me quotidie querulum accipit: cujus te
quidem credo quandoque vatem futurum; neque hoc, quandoque, forsitan
longum est. Sed tamen alii quoque multum sepositi ab hujusmodi studiis
docere aliquid possunt, cum disserentium societati quasi vinculis
interrogationum coarctantur. Idem autem aliquid non est nihil. An
non vides (tuo enim simili utar libentius) illa ipsa folia quae
feruntur ventis, quae undis innatant, resistere aliquantum
praecipitanti se flumini, et de rerum ordine homines commonere, si
tamen hoc quod abs te defenditur, verum est?
14. Hic ille lecto etiam exsiliens prae laetitia: Quis neget,
Deus magne, inquit, te cuncta ordine administrare? Quam se omnia
tenent! quam ratis successionibus in nodos suos urgentur! quanta et
quam multa facta sunt ut haec loqueremur! quanta fiunt ut te
inveniamus! Unde enim hoc ipsum, nisi ex rerum ordine manat et
ducitur, quod evigilavimus, quod illum sonum advertisti, quod
quaesisti tecum causam, quod tu causam tantillae rei non invenisti?
Sorex etiam prodit, ut ego vigilans prodar. Postremo tuus etiam ipse
sermo, te fortasse id non agente (non enim cuiquam in potestate est
quid veniat in mentem), sic nescio quomodo circumagitur, ut me ipse
doceat quid tibi debeam respondere. Namque, oro te, si haec quae a
nobis dicta sunt, litteris, ut instituisti, mandata pervagentur paulo
latius ad hominum famam; nonne ita res magna videbitur, ut de illa
consultus aliquis vates magnus aut Chaldaeus respondere debuerit,
multo ante quam evenit? Quod si respondisset, ita divinus diceretur,
ita efferretur laudibus omnium, ut tamen ex eo nemo quaerere auderet
cur folium ab arbore ceciderit, aut utrum mus oberrans jacenti homini
molestus fuerit? Numquidnam enim talia futura quisquam illorum aut per
se dixit aliquando, aut a consultore coactus est dicere? Atqui, si
futurum quemdam librum non ignobilem diceret, et id necessario
eventurum videret, non enim posset aliter divinare; profecto quidquid
volitatio foliorum in agro, quidquid vilissima bestiola in domo facit,
tam sunt in rerum ordine necessaria, quam illae litterae. His enim
verbis fiunt, quae sine illis praecedentibus vilissimis rebus nec in
mentem venire possent, nec ore procedere posterisque mandari. Quare
jam, rogo, nemo ex me quaerat cur quidque fiat. Satis est nihil
fieri, nihil gigni quod non aliqua causa genuerit ac moverit.
|
|