|
15. Hic apparet te, inquam, nescire adolescens quam multa, et a
qualibus viris contra divinationem dicta sint. Sed responde nunc, non
utrum fiat aliquid sine causa; nam id jam video te nolle respondere:
sed ordo iste susceptus tuus bonumne quidquam, an malum tibi esse
videatur. Et ille submurmurans: Non, inquit, sic rogasti, ut unum
e duobus queam respondere. Video hic enim quamdam medietatem. Nam
ordo mihi nec bonum, nec malum videtur. Quid saltem censes, inquam,
ordini esse contrarium? Nihil, ait ille. Nam quomodo esse
contrarium quidquam potest ei rei quae totum occupavit, totum
obtinuit? Quod enim erit ordini contrarium, necesse erit esse praeter
ordinem. Nihil autem esse praeter ordinem video. Nihil igitur ordini
oportet putare esse contrarium. Ergone, ait Trygetius, contrarius
ordini error non est? Nullo modo, inquit. Nam neminem video errare
sine causa. Causarum autem series ordine includitur. Et error ipse
non solum gignitur causa, sed etiam gignit aliquid cujus causa sit.
Quamobrem quo extra ordinem non est, eo non potest ordini esse
contrarius.
16. Et cum tacuisset Trygetius, egoque meipsum non caperem
gaudio, quod videbam adolescentem charissimi amici filium etiam meum
fieri; nec solum, verum in amicum quoque jam mihi surgere atque
grandescere, et cujus studium vel in mediocres litteras desperaveram,
quasi respecta possessione sua toto impetu in mediam venire
philosophiam. Quod dum tacitus miror et exaestuo in gratulationem,
subito ille quasi mente quadam correptus exclamat: O si possem dicere
quod volo! Rogo; ubi, ubi estis, verba? succurrite. Et bona et
mala in ordine sunt.
|
|