|
17. Credite, si vultis; nam quomodo id explicem nescio. Ego
mirabar et tacebam. Trygetius autem ubi vidit hominem paululum quasi
digesta ebrietate affabilem factum redditumque colloquio: Absurdum,
inquit, mihi videtur, Licenti, et plane alienum a veritate quod
dicis; sed quaeso patiare me paululum, nec perturbes clamitando. Dic
quod vis, ait ille: non enim metuo ne me auferas ab eo quod video, ac
pene teneo. Utinam, inquit, ab eo quem defendis ordine devius non
sis, non tanta in Deum feraris (ut mitius loquar) incuria. Quid
enim potuit dici magis impium, quam etiam mala ordine contineri?
Certe enim Deus amat ordinem. Vere amat, ait ille; ab ipso manat,
et cum ipso est. Et si quid potest de re tantum alta convenientius
dici, cogita, quaeso, ipse tecum. Nec enim sum idoneus qui te ista
nunc doceam. Quid cogitem, inquit Trygetius? Accipio prorsus quod
dicis, satisque mihi est in eo quod intelligo. Certe enim et mala
dixisti ordine contineri, et ipsum ordinem manare a summo Deo, atque
ab eo diligi. Ex quo sequitur ut et mala sint a summo Deo, et mala
Deus diligat.
18. In qua conclusione timui Licentio. At ille ingemiscens
difficultate verborum, nec omnino quaerens quid responderet; sed
quemadmodum quod respondendum erat promeret: Non diligit Deus mala,
inquit; nec ob aliud, nisi quia ordinis non est ut Deus mala
diligat. Et ordinem ideo multum diligit, quia per eum non diligit
mala. At vero ipsa mala qui possunt non esse in ordine, cum Deus
illa non diligat? Nam iste ipse est malorum ordo ut non diligantur a
Deo. An parvus rerum ordo tibi videtur, ut et bona Deus diligat,
et non diligat mala? Ita nec praeter ordinem sunt mala, quae non
diligit Deus, et ipsum tamen ordinem diligit: hoc ipsum enim diligit
diligere bona, et non diligere mala; quod est magni ordinis, et
divinae dispositionis. Qui ordo atque dispositio, quia universitatis
congruentiam ipsa distinctione custodit, fit ut mala etiam esse necesse
sit. Ita quasi ex antithetis quodammodo, quod nobis etiam in oratione
jucundum est, id est ex contrariis, omnium simul rerum pulchritudo
figuratur.
19. Post hoc intersiluit modice. Et repente sese erigens qua
Trygetius lectum habebat: Nam quaero ex te, quaeso, inquit,
justusne sit Deus? Tacebat ille, nimis, ut postea retulit,
admirans et horrens subito condiscipuli et familiaris sui afflatum nova
inspiratione sermonem. Quo tacente, ille ita secutus est. Si enim
Deum justum non esse responderis, tu videris quid agas, qui me dudum
impietatis arguebas. Si autem, ut nobis traditur, nosque ipsius
ordinis necessitate sentimus, justus est Deus, sua cuique
distribuendo utique justus est. Quae autem distributio dici potest,
ubi distinctio nulla est? Aut quae distinctio, si bona sunt omnia?
Quidve praeter ordinem reperiri potest, si Dei justitia bonorum
malorumque meritis sua cuique redduntur? Justum autem Deum omnes
fatemur. Totum igitur ordine includitur. Quibus dictis resilit e
strato, et jam lenior voce cum ei verbum nemo faceret: Nihilne mihi,
inquit, vel tu qui compulisti ad ista, respondes?
20. Cui ego: Nova nunc religio isthaec in te incessit, cedo
(Terent. Andr. act. 4, scen. 3), inquam. Sed quod
videbitur, per diem respondebo, qui mihi jam videtur redire; nisi
lunae est ille qui fenestris fulgor inducitur. Simul et agendum est ne
tanta bona tua, Licenti, absorbeat oblivio. Quando enim nostrae
litterae non sibi haec mandari flagitent? Dicam plane tibi quod
sentio, disputabo adversum te, quantum possum; non enim mihi, si me
viceris, major triumphus dari potest. Si autem vel calliditati vel
acuto cuidam errori hominum, quorum partes suscipere tentabo, cesserit
imbecillitas tua, quae minus pasta eruditione disciplinarum tantum deum
fortasse sustinere non poterit; res te ipsa commonebit quantae tibi
vires, ut in eum firmior redeas, parandae sint: simul quia et istam
disputationem nostram elimatius volo provenire; non enim eam grossis
auribus debeo. Nam Zenobius noster multa mecum saepe de rerum ordine
contulit, cui alta percontanti nunquam satisfacere potui, seu propter
obscuritatem rerum, seu propter temporum angustias. Crebrarum autem
ille procrastinationum usque adeo impatiens fuit, ut me, quo
diligentius et copiosius respondere cogerer, etiam carmine provocaret,
et bono carmine, unde illum magis ames. Sed neque tunc tibi legi
potuit ab istarum rerum studio remotissimo, neque nunc potest. Nam
profectio ejus tam repentina et perturbata fuit tumultu illo, ut nihil
istorum venire nobis in mentem potuerit: nam id relinquere mihi
responsuro statuerat; et multa concurrunt cur ei sermo iste mittatur.
Primum est, quia debetur; deinde, quia cujusmodi nunc vitam
ducamus, etiam sic indicari ejus in nos benevolentiae decet;
postremo, quod in gaudio de spe tua nemini cedit. Nam et cum praesens
esset, pro familiaritate patris tui, vel potius omnium nostrum,
multum sollicitus erat ne ingenii tui quaedam scintillae, quas
diligenter animadvertebat, non tam conflarentur cura mea, quam tua
exstinguerentur incuria. Et cum te poeticae quoque studiosum esse
cognoverit, sic gratulabitur, ut eum mihi gestientem videre jam
videar.
|
|