|
21. Nihil mihi quidem gratius facies, inquit: sed, sive
mobilitatem meam et puerilem levitatem ridebitis, sive aliquo vere
divino nutu et ordine fit in nobis, non vobis dubitem dicere, pigrior
sum ad illa metra subito effectus; alia, longe alia nescio quid mihi
nunc luce resplenduit. Pulchrior est philosophia, fateor, quam
Thysbe, quam Pyramus, quam illa Venus et Cupido, talesque
omnimodi amores: et cum suspirio gratias Christo agebat. Accepi ego
haec, quid dicam, libenter; aut quid non dicam? Accipiat quisque ut
volet, nihil curo, nisi quod forte immodice gaudebam.
22. Interea post paululum dies sese aperuit; surrexerunt illi, et
ego illacrymans multa oravi: cum audio Licentium succinentem illud
Propheticum laete atque garrule: Deus virtutum, converte nos; et
ostende faciem tuam, et salvi erimus (Psal. LXXIX, 8).
Quod pridie post coenam cum ad requisita naturae foras exisset, paulo
clarius cecinit, quam ut mater nostra ferre posset, quod illo loco
talia continuo repetita canerentur. Nihil enim aliud dicebat, quoniam
ipsum cantilenae modum nuper hauserat, et amabat, ut fit, melos
inusitatum. Objurgavit eum religiosissima, ut scis, femina, ob hoc
ipsum quod inconveniens locus cantico esset. Tunc ille dixerat,
jocans: Quasi vero si quis hic me inimicus includeret, non erat Deus
exauditurus vocem meam.
23. Ergo mane cum regressus esset solus, nam uterque ob eamdem
causam processerat, accessit ad lectulum meum. Verum dic mihi,
inquit, ita fiat nobis quod vis, quid de me existimes. Atque ego
adolescentis dexteram apprehendens: Quid, inquam, existimem sentis,
credis, intelligis. Neque enim arbitror te frustra heri tamdiu
cecinisse, ut virtutum Deus converso tibi se ostendat. At ille cum
admiratione recordatus: Magnum, inquit, dicis et verum. Non enim
meipsum parum movet quod modo tam aegre avocabar a nugis illis carminis
mei, et jam redire ad eas piget et pudet, ita totus in quaedam magna
et mira subvehor. Nonne hoc est vere in Deum converti? Simul et
illud gaudeo, quod frustra mihi scrupulus superstitionis injectus est
quod tali loco talia cantitabam. Mihi, inquam, neque hoc displicet,
et ad illum ordinem puto pertinere ut etiam hinc aliquid diceremus.
Nam illi cantico, et locum ipsum quo illa offensa est, et noctem
congruere video. A quibus enim rebus putas nos orare ut convertamur ad
Deum, ejusque faciem videamus, nisi a quodam coeno corporis atque
sordibus, et item a tenebris quibus nos error involvit? Aut quid est
aliud converti, nisi ab immoderatione vitiorum, virtute ac temperantia
in sese attoli? Quidve aliud est Dei facies, quam ipsa cui
suspiramus, et cui nos amatae mundos pulchrosque reddimus, veritas?
Melius dici non potest, inquit exclamans. Deinde suppressius quasi
ad aurem: Vide, quaeso, quanta occurrerunt, ut credam erga nos
aliquid jam prosperiore ordine fieri.
24. Si ordinem, inquam, curas, redeundum tibi est ad illos
versus. Nam eruditio disciplinarum liberalium modesta sane atque
succincta, et alacriores et perseverantiores et comptiores exhibet
amatores amplectendae veritati, ut et ardentius appetant, et
constantius insequantur, et inhaereant postremo dulcius (1 Retract.
cap. 3, n. 2), quae vocatur, Licenti, beata vita. Qua
nominata, omnes sese erigunt, et quasi attendunt in manus, utrum
habeas quod dare possis egentibus variisque morbis impeditis. Quibus
sapientia cum praecipere coeperit ut medicum perferant, seque cum
aliqua patientia curari sinant, in pannos suos recidunt. Quorum
concalefactione tabificati, scabiem voluptatum aerumnosarum scalpunt
libentius, quam ut monita medici paululum dura et morbis onerosa
perpetiendo atque subeundo, valetudini sanorum lucique reddantur.
Itaque illo summi Dei nomine ac sensu tanquam stipe contenti vivunt
miseri, vivunt tamen. Alios autem viros, vel, ut verius loquamur,
alias animas, dum hoc corpus agunt, jam thalamo suo dignas conjux ille
optimus ac pulcherrimus quaerit, quibus non vivere, sed beate vivere
satis sit. Vade ergo interim ad illas Musas. Verumtamen, scis quid
te facere velim? Jube, ait, quod placet. Ubi se, inquam,
Pyramus et illa ejus supra seminecem, ut cantaturus es,
interemerint, in dolore ipso, quo tuum carmen vehementius inflammari
decet, habes commodissimam opportunitatem. Arripe illius foedae
libidinis et incendiorum venenatorum exsecrationem, quibus miseranda
illa contingunt: deinde totus attollere in laudem puri et sinceri
amoris, quo animae dotatae disciplinis et virtute formosae copulantur
intellectui per philosophiam, et non solum mortem fugiunt, verum etiam
vita beatissima perfruuntur. Hic ille tacitus ac diu consideratione
nutans, motato capite abscessit.
25. Deinde ego quoque surrexi, redditisque Deo quotidianis votis,
ire coeperamus in balneas. Ille enim locus nobis, cum coelo tristi in
agro esse minime poteramus, aptus ad disputandum et familiaris fuit.
Cum ecce ante fores advertimus gallos gallinaceos ineuntes pugnam nimis
acrem. Libuit attendere. Quid enim non ambiunt, qua non peragrant
oculi amatum, ne quid unde unde innuat pulchritudo rationis cuncta
scientia et nescientia modificantis et gubernantis, quae inhiantes sibi
sectatores suos trahit quacumque atque ubicumque se quaeri jubet? Nam
unde aut ubi non potest signum dare? Ut in eisdem ipsis gallis erat
videre, intenta projectius capita, inflatas comas, vehementes ictus,
cautissimas evitationes, et in omni motu animalium rationis expertium
nihil non decorum, quippe alia ratione desuper omnia moderante.
Postremo legem ipsam victoris; superbum cantum, et membra in unum
quasi orbem collecta velut in fastum dominationis. Signum autem
victi; elatas a cervice pennulas, et in voce atque motu deforme
totum, et eo ipso naturae legibus nescio quomodo concinnum et
pulchrum.
26. Multa quaerebamus: cur sic omnes, cur propter dominationem in
subjectas sibi feminas, cur deinde nos ipsa pugnae facies aliquantum et
praeter altiorem istam considerationem duceret in voluptatem
spectaculi: quid in nobis esset quod a sensibus remota multa
quaereret; quid rursum quod ipsorum sensuum invitatione caperetur.
Dicebamus nobis ipsis: Ubi non lex? ubi non meliori debitum
imperium? ubi non umbra constantiae? ubi non imitatio verissimae
illius pulchritudinis? ubi non modus? Atque inde admoniti ut
spectandi modus esset, perreximus quo propositum erat. Atque ibi, ut
potuimus, sane diligenter (nam et recentes res erant, et quando
poterant tam insignita trium studiosorum memoriam effugere?) omnia
nostrae lucubrationis opuscula in hanc libelli partem contulimus.
Nihilque a me aliud actum est illo die, ut valetudini parcerem, nisi
quod ante coenam cum ipsis dimidium volumen Virgilii audire quotidie
solitus eram, nihil nobis ubique aliud quam rerum modum
considerantibus. Quem non probare nemo potest; sentire autem, cum
quisque aliquid studiose agit, difficillimum atque rarissimum.
|
|