|
27. Deinde postridie bene mane alacres ad solitum locum convenimus,
in eoque consedimus. Et ego attentis in me ambobus: Hic esto,
inquam, Licenti, quantum potes, et tu quidem, Trygeti; nec enim
parva res agitur: de ordine quaerimus. Quid ego nunc quasi in schola
illa, unde me quoquo modo evasisse gaudeo, constitutus, copiose atque
ornate vobis ordinem laudem? Accipite, si vultis, imo facite ut
velitis, quo neque quidquam de hujus laude brevius, neque ut mihi
videtur verius dici potest. Ordo est quem si tenuerimus in vita,
perducet ad Deum; et quem nisi tenuerimus in vita, non perveniemus ad
Deum. Perventuros autem nos jam, nisi me animus de vobis fallit,
praesumimus et speramus. Diligentissime igitur inter nos ista quaestio
versari debet atque dissolvi. Vellem adessent caeteri qui nobiscum his
negotiis solent interesse. Vellem, si fieri posset, non istos
tantum, sed omnes saltem familiares nostros, quorum semper admiror
ingenium, nunc mecum habere quam vos estis intentos; aut certe ipsum
tantum Zenobium, quem de hac re tanta molientem nunquam pro ejus
magnitudine otiosus accepi. Sed quia id non evenit, legent litteras
nostras, quoniam instituimus jam de istis rebus verba non perdere,
resque ipsas a memoria fugaces, scriptorum quasi vinculo quo reducantur
innectere. Et sic fortasse ordo ipse poscebat, qui eorum procuravit
absentiam. Nam et vos profecto in rem tantam, quia solis perferenda
imponitur nobis, erectiore animo insurgitis; et cum illi legerint qui
nobis maxima cura sunt, si quid eos moverit ad contradicendum, alias
nobis disputationes disputatio ista procreabit, seque ipsa successio
sermonum in ordinem inseret disciplinae. Sed nunc, ut promiseram,
Licentio, quantum res patitur, adversabor; qui totam causam jam pene
confecit, si possit eam defensionis muro stabiliter firmeque vallare.
|
|