|
28. Hic ubi eos, silentio, vultu, oculis, suspensione atque
immobilitate membrorum et rei magnitudine satis commotos, et audiendi
desiderio inflammatos esse conspexi: Ergo, inquam, Licenti, si
tibi videtur, collige in te quidquid virium potes, elima quidquid
habes acuminis, et ordo iste quid sit definitione complectere. Tum
ille ubi se ad definiendum cogi audivit, quasi aqua frigida aspersus
exhorruit; et turbatiore vultu me intuens, atque, ut fit, ipsa
trepidatione subridens: Quid hoc est rei? quid quasi tibi videor,
inquit? an vere nescio quo adventitio spiritu me credis inflatum?
Statimque sese animans: Aut fortasse, ait, aliquid mecum est.
Paululumque siluit, ut in definitionem quidquid illi de ordine
notionis erat, conduceretur. Deinde erectior: Ordo est, inquit,
per quem aguntur omnia quae Deus constituit.
29. Quid ipse Deus, inquam? non tibi videtur agi ordine?
Prorsus, inquit, videtur. Ergo agitur Deus, ait Trygetius. Et
ille: Quid enim, inquit, Christum Deum negas, qui et ordine ad
nos venit, et a Patre Deo missum esse se dicit? Si igitur Deus
Christum ordine ad nos misit, et Deum Christum esse non negamus,
non solum agit omnia, sed agitur ordine etiam Deus. Hic Trygetius
addubitans: Nescio, inquit, quomodo istuc accipiam. Deum enim
quando nominamus, non quasi mentibus ipse Christus occurrit, sed
Pater. Ille autem tunc occurrit, quando Dei Filium nominamus.
Bellam rem facis, inquit Licentius. Negabimus ergo Dei Filium
Deum esse? Hic ille, cum ei respondere periculosum videretur, tamen
se coegit atque ait: Et hic quidem Deus est, sed tamen proprie
Patrem Deum dicimus. Cui ego: Cohibe te potius, inquam; non enim
Filius improprie Deus dicitur. At ille religione commotus, cum
etiam verba sua scripta esse nollet, urgebat Licentius ut manerent,
puerorum scilicet more, vel potius hominum, proh nefas! pene omnium,
quasi vero gloriandi causa inter nos illud ageretur. Cujus motum animi
cum objurgarem gravioribus verbis, erubuit: qua ejus perturbatione
animadverti ridentem laetantemque Trygetium. Et ambobus: Itane
agitis, inquam? Nonne vos movet quibus vitiorum molibus atque
imperitiae tenebris premamur et cooperiamur? Haeccine est illa paulo
ante vestra, de qua ineptus laetabar, attentio et in Deum
veritatemque surrectio? O si videretis, vel tam lippientibus oculis
quam ego, in quibus periculis jaceamus, cujus morbi dementiam risus
iste indicet! O si videretis! quam cito, quam statim, quantoque
productius eum verteretis in fletus. Miseri, nescitis ubi sumus?
Demersos quidem esse animos omnium stultorum indoctorumque commune
est, sed non uno atque eodem modo demersis opem sapientia et manum
porrigit. Alii sunt, credite, alii sunt qui sursum vocantur, alii
qui in profunda laxantur. Nolite, obsecro vos, geminare mihi
miserias. Satis mihi sint vulnera mea, quae ut sanentur, pene
quotidianis fletibus Deum rogans, indigniorem tamen esse me qui tam
cito saner quam volo, saepe memetipse convinco. Nolite, obsecro, si
quid mihi amoris, si quid necessitudinis debetis, si intelligitis
quantum vos diligam, quanti faciam, quantum me cura exagitet morum
vestrorum, si dignus sum quem non negligatis, si denique, Deo
teste, non mentior, nihil me plus mihi optare quam vobis, rependite
mihi beneficium. Et si me magistrum libenter vocatis, reddite mihi
mercedem: boni estote.
30. Hic ubi, ne plura dicerem, lacrymae mihi modum imposuerunt,
Licentius molestissime ferens, quod omnia scribebantur: Quid enim,
ait, fecimus, oro te? Adhuc, inquam, nec fateris saltem peccatum
tuum? Tu nescis in illa schola graviter me stomachari solitum, quod
usque adeo pueri non utilitate atque decore disciplinarum, sed
inanissimae laudis amore ducerentur, ut quosdam etiam aliena verba
recitare non puderet, exciperentque plausus (o ingemiscendum malum!)
ab eisdem ipsis quorum erant illa quae recitabant. Ita vos, quamvis
nihil unquam, ut opinor, tale feceritis; tamen et in philosophiam,
et in eam vitam quam me tandem occupasse laetor, aemulationis tabificae
atque inanis jactantiae ultimam, sed nocentiorem caeteris omnibus
pestem introducere ac proseminare conamini: et fortasse, quia vos ab
ista vanitate morboque deterreo, pigriores eritis ad studia doctrinae;
et ab ardore ventosae famae repercussi, in torporem inertiae
congelabitis. Me miserum, si necesse erit tales etiam nunc perpeti,
a quibus vitia decedere sine aliorum vitiorum successione non possint.
Probabis, ait Licentius, quam purgatiores futuri simus. Modo illud
obsecramus per omnia quae diligis, ut ignotum nobis velis, atque illa
omnia deleri jubeas; simul, ut parcas etiam tabulis, quas jam non
habemus. Non enim aliquid in libros translatum est eorum quae a nobis
multa disserta sunt . Prorsus, inquit Trygetius, maneat nostra
poena, ut ea ipsa, quae nos illicit fama, flagello proprio a suo
amore deterreat. Ut enim solis amicis et familiaribus nostris litterae
istae innotescant, non parum desudabimus. Assensus est ille.
|
|