|
31. Atque interea mater ingressa est, quaesivitque a nobis quid
promovissemus; nam et ei quaestio nota erat. Cujus et ingressum, et
rogationem cum scribi nostro more jussissem: Quid agitis, inquit?
Numquidnam in illis quos legitis libris etiam feminas unquam audivi in
hoc genus disputationis inductas? Cui ego: Non valde curo, inquam,
superborum imperitorumque judicia, qui similiter in legendos libros
atque in salutandos homines irruunt. Non enim cogitant quales ipsi,
sed qualibus induti vestibus sint, et quanta pompa rerum fortunaeque
praefulgeant. Isti enim in litteris non multum attendunt aut unde sit
quaestio, aut quo pervenire disserentes moliantur, quidve ab eis
explicatum atque confectum sit. In quibus tamen quia nonnulli
reperiuntur quorum animi contemnendi non sunt, aspersi sunt enim
quibusdam condimentis humanitatis, et facile per aureas depictasque
januas ad sacrosancta philosophiae penetralia perducuntur; satis eis
fecerunt et majores nostri, quorum libros tibi nobis legentibus notos
esse video. Et his temporibus, ut omittam caeteros, vir et ingenio
et eloquentia, et ipsis insignibus muneribusque fortunae, et quod ante
omnia est, mente praestantissimus Theodorus, quem bene ipsa nosti,
id agit, ut et nunc et apud posteros nullum genus hominum de litteris
nostrorum temporum jure conqueratur. Mei autem libri si quorum forte
manus tetigerint, lectoque meo nomine non dixerint, Iste quis est?
codicemque projecerint; sed vel curiosi, vel nimium studiosi contempta
vilitate liminis intrare perrexerint: me tecum philosophantem non
moleste ferent, nec quemquam istorum quorum meis litteris sermo
miscetur, fortasse contemnent. Sunt enim non solum liberi, quod
cuivis disciplinae liberali, nedum philosophiae satis est, sed summo
apud suos loco nati. Doctissimorum autem hominum litterae etiam
sutores philosophatos, et multo viliora fortunarum genera continent:
qui tamen tanta ingenii virtutisque luce fulserunt, ut bona sua cum
qualibet hujuscemodi nobilitate nullo modo vellent, etiamsi possent,
ulla conditione mutare. Nec deerit, mihi crede, tale hominum genus,
cui plus placeat hoc ipsum, quia mecum philosopharis, quam si quid hic
aliud, aut jucunditatis aut gravitatis invenerit. Nam et feminae sunt
apud veteres philosophatae, et philosophia tua mihi plurimum placet.
32. Nam ne quid, mater, ignores, hoc graecum verbum, quo
philosophia nominatur, latine amor sapientiae dicitur. Unde etiam
divinae Scripturae quas vehementer amplecteris, non omnino
philosophos, sed philosophos hujus mundi evitandos atque irridendos
esse praecipiunt (Coloss. II, 8). Esse autem alium mundum ab
istis oculis remotissimum, quem paucorum sanorum intellectus intuetur
(I Retract. cap. 3, n. 2), satis ipse Christus significat,
qui non dicit, Regnum meum non est de mundo; sed, Regnum meum non
est de hoc mundo? (Joan. XVIII, 36.) Nam quisquis omnem
philosophiam fugiendam putat, nihil nos vult aliud, quam non amare
sapientiam. Contemnerem te igitur in his litteris meis, si sapientiam
non amares; non autem contemnerem, si eam mediocriter amares; multo
minus, si tantum quantum ego amares sapientiam. Nunc vero cum eam
multo plus quam meipsum diligas, et noverim quantum me diligas; cumque
in ea tantum profeceris, ut jam nec cujusvis incommodi fortuiti, nec
ipsius mortis, quod viris doctissimis difficillimum est, horrore
terrearis, quam summam philosophiae arcem omnes esse confitentur;
egone me non libenter tibi etiam discipulum dabo?
33. Hic illa cum blande ac religiose nunquam me tantum mentitum esse
dixisset, et viderem tam multa nos verba fudisse, ut neque scribenda
non essent, et jam libri modus esset, neque tabulae reliquae forent;
placuit quaestionem differri, simul ut meo stomacho parcerem. Nam
eum, plus quam vellem, commoverant ea quae mihi evomenda in illos
adolescentes necessario visa sunt. Sed cum abire coepissemus:
Memento, inquit Licentius, quam multa et quam necessaria nobis abs
te accipienda per occultissimum illum divinumque ordinem etiam te
nesciente subministrentur. Video, inquam, et ingratus Deo non sum;
vosque ipsos qui haec advertitis ob id ipsum praesumo fore meliores.
Hoc fuit tantum illo die negotium meum.
|
|