|
1. Interpositis deinde pauculis diebus venit Alypius, et exorto
sole clarissimo, invitavit coeli nitor, et quantum in illis locis
hieme poterat, blanda temperies in pratum descendere, quo saepius et
familiarius utebamur. Nobiscum erat etiam mater nostra, cujus
ingenium, atque in res divinas inflammatum animum, cum antea convictu
diuturno et diligenti consideratione perspexeram; tum vero in quadam
disputatione non parvae rei, quam die natali meo cum convivis habui,
atque in libellum contuli, tanta mihi mens ejus apparuerat, ut nihil
aptius verae philosophiae videretur. Itaque institueram, cum
abundaret otio, agere ut colloquio nostro non deesset. Quod in primo
etiam hujus operis libro abs te cognitum est.
2. Cum igitur memorato in loco, ut commode potuimus,
consedissemus, ego illis duobus adolescentibus: Quamvis vobis,
inquam, succensuerim, pueriliter de magnis rebus agentibus; tamen
mihi videtur non sine ordine, propitio Deo, accidisse, quod in
sermone quo vos ab ista levitate detrahebam, tempus ita consumptum
est, ut res tanta ad Alypii adventum dilata videatur. Quapropter,
quoniam ei jam quaestionem notissimam feci, et quantum in ea
processerimus ostendi, paratusne es, Licenti, causam quam suscepisti
ex illa tua definitione defendere? Nam meminisse me arbitror, te
ordinem esse dixisse per quem Deus ageret omnia. Paratus sum,
inquit, quantum valeo. Quomodo ergo, inquam, agit ordine omnia
Deus? Itane ut etiam se ordine agat; an praeter eum ordine ab eo
caetera gubernantur? Ubi omnia bona sunt, inquit, ordo non est.
Est enim summa aequalitas, quae ordinem nihil desiderat. Negas,
inquam, apud Deum omnia bona esse? Non nego, inquit. Conficitur,
inquam, neque Deum, neque illa quae apud Deum sunt, ordine
administrari. Concedebat. Numquidnam, inquam, omnia bona nihil
tibi videntur esse? Imo, ait, ipsa vere sunt. Ubi est ergo,
inquam, illud tuum quod dixisti, omnia quae sunt, ordine
administrari, nihilque omnino esse quod ab ordine separatum sit? Sed
sunt, inquit, etiam mala, per quae factum est ut et bona ordo
concludat; nam sola bona non ordine reguntur, sed simul bona et mala.
Quum autem dicimus, Omnia quae sunt, non sola utique bona dicimus.
Ex quo fit ut omnia simul, quae Deus administrat, ordine
administrentur.
3. Cui ego: Quae administrantur et aguntur, videntur tibi moveri,
an immobilia putas esse? Ista, inquit, quae in hoc fiunt mundo,
fateor moveri. Reliqua, inquam, negas? Quae sunt cum Deo,
inquit, non moventur; reliqua omnia moveri arbitror. Cum igitur ea
quae cum Deo sunt, inquam, non moveri putas, caetera autem concedis
moveri, ostendis omnia quae moventur non esse cum Deo. Repete hoc
ipsum, inquit, paulo planius. Quod non mihi visus est difficultate
intelligendi fieri voluisse, sed quaerendi spatium quo inveniret quid
responderet. Dixisti, inquam, ea quae cum Deo sunt non moveri,
caetera autem moveri. Si ergo haec quae moventur non moverentur si
essent cum Deo, quoniam omnia quae sunt cum Deo, negas moveri,
restat ut praeter Deum sint quae moventur. Quibus dictis adhuc
tacebat; cum tandem: Videtur mihi, inquit, quod et in hoc mundo si
qua non moventur, cum Deo sunt. Nihil hoc ad me, inquam. Fateris
enim, ut opinor, non omnia quae in hoc mundo sunt, non moveri. Ex
quo conficitur, non omnia mundi hujus esse cum Deo. Fateor,
inquit, non omnia. Ergo est aliquid sine Deo. Non, inquit. Cum
Deo sunt igitur omnia. Hic cunctabundus: Quaeso, inquit, illud
non dixerim, quod sine Deo nihil sit; nam prorsus omnia quae
moventur, non mihi videntur esse cum Deo. Sine Deo est, inquam,
igitur coelum hoc, quod moveri nemo ambigit. Non est, inquit, sine
Deo coelum. Ergo est aliquid cum Deo, quod moveatur. Non possum,
inquit, ut volo, explicare quod sentio: tamen quid moliar dicere,
peto ut non exspectatis verbis meis, sagacissime, si potestis,
intelligatis. Nam et sine Deo mihi nihil videtur esse; et quod cum
Deo est, rursum videtur inconcussum manere: coelum autem dicere sine
Deo esse, non possum; non solum quod nihil sine Deo esse arbitror,
sed quod coelum putem habere aliquid quod non movetur, quod vere aut
Deus est, aut cum Deo, quamvis ipsum coelum non dubitem verti ac
moveri.
|
|