|
4. Defini ergo, inquam, si placet, quid sit esse cum Deo, et
quid sit non esse sine Deo. Si enim de verbis inter nos controversia
est, facile contemnetur, dummodo rem ipsam quam concepisti mente,
videamus. Odi ego, inquit, definire. Quid ergo faciemus, inquam?
Tu, inquit, defini, quaeso. Nam facilius est mihi videre in
alterius definitione quid non probem, quam quidquam bene definiendo
explicare. Geram tibi morem, inquam. Videtur tibi id esse cum
Deo, quod ab eo regitur atque administratur? Non, ait ille, hoc
animo conceperam, cum dicebam ea quae non moventur, esse cum Deo.
Vide ergo, inquam, utrum haec tibi saltem definitio placeat: cum
Deo est quidquid intelligit Deum. Concedo, inquit. Quid ergo,
inquam? sapiens tibi Deum intelligere non videtur? Videtur,
inquit. Cum ergo sapientes non solum in una domo, aut urbe, sed
etiam per immensa regionum peregrinando, navigandoque moveantur;
quomodo erit verum, quidquid cum Deo est non moveri? Risum mihi,
inquit, movisti, quasi ego quod sapiens facit, dixerim esse cum
Deo. Cum Deo est, sed illud quod novit. Non novit, inquam,
sapiens codicem suum, pallium, tunicam, supellectilem, si quam
habet, caeteraque id genus, quae stulti etiam bene noverunt?
Fateor, inquit, nosse tunicam, et nosse pallium, non esse cum
Deo.
5. Hoc ergo, inquam, dicis: Non omne quod novit sapiens, esse
cum Deo; sed tamen quidquid sapientis cum Deo est, id nosse
sapientem. Optime, inquit; nam quidquid sensu isto corporis novit,
non est cum Deo, sed illud quod animo percipit. Plus etiam fortasse
audeo dicere; sed tamen dicam: vobis enim existimatoribus, aut
confirmer, aut discam. Quisquis enim ea sola novit quae corporis
sensus attingit, non solum cum Deo esse non mihi videtur, sed ne
secum quidem. Hic cum Trygetium animadvertissem in eo vultu, ut
nescio quid velle dicere videretur, sed verecundia eum, ne quasi in
alienum locum irrueret, contineri; feci potestatem, jam tacente
Licentio, ut promeret si quid vellet. At ille: Ista, inquit,
quae ad sensus corporis pertinent, prorsus nemo mihi videtur nosse.
Aliud est enim sentire, aliud nosse. Quare si quid novimus, solo
intellectu contineri puto, et eo solo posse comprehendi. Ex quo fit,
ut si illud est cum Deo quod intelligendo sapiens novit, totum quod
novit sapiens possit esse cum Deo. Quod cum Licentius approbasset,
subjecit aliud quod nullo pacto possem contemnere. Ait enim: Sapiens
prorsus cum Deo est, nam et seipsum intelligit sapiens. Quod
conficitur et ex eo quod a te accepi, id esse cum Deo, quod
intelligit Deum; et ex eo quod a nobis dictum est, id esse cum Deo,
quod a sapiente intelligitur. Sed hanc ejus partem per quam istis
utitur sensibus (non enim puto connumerandam esse, cum sapientem
vocamus), fateor me nescire, nec omnino cujusmodi sit suspicari.
6. Negas ergo, inquam, non solum ex corpore et anima, sed etiam ex
anima tota constare sapientem; siquidem partem istam qua utitur
sensibus, animae esse negare dementis est. Non enim ipsi oculi vel
aures, sed nescio quid aliud per oculos sentit. Ipsum autem sentire,
si non damus intellectui, non damus alicui parti animae. Restat ut
corpori tribuatur, quo absurdius dici nihil interim mihi videtur.
Anima, inquit, sapientis perpurgata virtutibus, et jam cohaerens
Deo, sapientis etiam nomine digna est, nec quidquam ejus aliud decet
appellari sapientem: sed tamen quasi quaedam, ut ita dicam, sordes
atque exuviae quibus se ille mundavit, et quasi subtraxit in seipsum,
ei animae serviunt. Vel si tota haec anima dicenda est, ei certe
parti animae serviunt atque subjectae sunt, quam solam sapientem
nominari decet. In qua parte subjecta etiam ipsam memoriam puto
habitare. Utitur ergo hac sapiens quasi servo, ut haec ei jubeat,
easque jam domito atque substrato metas legis imponat, ut dum istis
sensibus utitur propter illa quae jam non sapienti, sed sibi sunt
necessaria, non se audeat extollere, nec superbire domino, nec iis
ipsis quae ad se pertinent passim atque immoderate uti. Ad illam enim
vilissimam partem possunt ea pertinere quae praetereunt. Quibus autem
est memoria necessaria, nisi praetereuntibus, et quasi fugientibus
rebus? Ille igitur sapiens amplectitur Deum, eoque perfruitur qui
semper manet, nec exspectatur ut sit, nec metuitur ne desit, sed eo
ipso quo vere est, semper est praesens. Curat autem immobilis et in
se manens servi sui quodammodo peculium, ut eo tanquam frugi et
diligens famulus bene utatur, parceque custodiat.
7. Quam sententiam ejus cum admiratione considerans, recordatus sum
idipsum aliquando me breviter illo audiente dixisse. Tum arridens:
Gratias age, inquam, Licenti, huic servo tuo, qui tibi nisi
aliquid de peculio suo ministraret, nunc fortasse quod promeres non
haberes. Nam si ad eam partem memoria pertinet, quae se velut famulam
bonae menti regendam concedit, ipsa nunc adjutus es, mihi crede, ut
hoc diceres. Ergo antequam ad illum ordinem redeam, nonne tibi
videtur vel propter talia, id est, propter honestas ac necessarias
disciplinas, memoria opus esse sapienti? Quid, inquit, memoria opus
est, cum omnes suas res praesentes habeat ac teneat? Non enim vel in
ipso sensu, ad id quod ante oculos nostros est, in auxilium nobis
vocamus memoriam. Sapienti ergo ante illos interiores intellectus
oculos habenti omnia, id est, Deum ipsum fixe immobiliterque
intuenti, cum quo sunt omnia quae intellectus videt ac possidet, quid
opus est, quaeso, memoria? Mihi autem ut opus esset ad haec quae abs
te audieram retinenda, nondum sum illius famuli dominus; sed ei modo
servio, modo pugno ut non serviam, et quasi me audeo asserere in
libertatem meam. Et si forte aliquando impero, atque obtemperat
mihi, facitque saepe putare quod vicerim, in aliis rursus rebus ita
sese erigit, ut ejus sub pedibus miser jaceam. Quamobrem, quando de
sapiente quaerimus, me nolo nomines. Nec me, inquam. Sed tamen
numquidnam sapiens iste suos potest deserere, aut ullo pacto, cum hoc
corpus agit, in quo istum famulum sua lege devinctum tenet, relinquet
officium beneficia tribuendi quibus potest, et maxime quod ab eo
vehementissime flagitatur, sapientiam ipsam docendi? Quod cum facit,
ut congrue doceat, minusque ineptus sit, praeparat saepe aliquid,
quod ex dispositione eloquatur ac disputet, quod nisi memoriae
commendaverit, pereat necesse est. Ergo aut officia benevolentiae
negabis esse sapientis, aut confiteberis res aliquas sapientis memoria
custodiri: an fortasse aliquid suarum rerum non propter se quidem, sed
propter suos sibi tamen necessarium commendat servandum illi famulo, ut
ille tanquam sobrius, et ex optima domini disciplina, non quidem
custodiat, nisi quod propter stultos ad sapientiam perducendos, sed
quod ei tamen ille custodiendum imperarit? Nec omnino huic, inquit,
commendari quidquam arbitror a sapiente; siquidem ille semper Deo
infixus est, sive tacitus, sive cum hominibus loquens: sed ille
servus jam bene institutus diligenter servat quod interdum disputanti
domino suggerat, et ei tanquam justissimo gratum faciat officium suum,
sub cujus se videt potestate vivere. Et hoc facit non quasi
ratiocinando, sed summa illa lege summoque ordine praescribente.
Nihil, inquam, nunc resisto rationibus tuis, ut quod suscepimus
potius peragatur. De isto vero diligenter quemadmodum sese habeat
(non enim parva res est, aut tam parvo sermone contenta) videbimus
alias, cum Deus ipse opportunitatem ordine dederit.
|
|