|
8. Definitum est autem quid sit esse cum Deo. Et cum a me dictum
esset, id esse cum Deo quod intelligit Deum, vos etiam plus
adjecistis, ut ibi sint etiam illa quae intelliguntur a sapiente. Qua
in re multum me movet quomodo subito cum Deo stultitiam
collocaveritis. Nam si cum Deo sunt quaecumque intelligit sapiens,
nec nisi intellectam stultitiam effugere potest; erit etiam, quod
dictu nefas est, pestis illa cum Deo. Qua conclusione commoti, cum
in silentio se aliquantum tenuissent: Respondeat, inquit Trygetius,
etiam ille de cujus adventu ad istam disputationem opportunissimo non
nos puto temere gratulatos. Tum Alypius: Deus meliora, inquit!
huccine mihi tandem tantum meum silentium parabatur? Sed irrupta jam
quies est. Verum nunc enitar huic utcumque rogationi satisfacere, cum
mihi prius vel in futurum prospexero, et a vobis impetravero ut a me
amplius ista responsione nihil flagitetis. Nullo modo, inquam, est,
Alypi, benevolentiae atque humanitatis tuae vocem tuam sermoni nostro
etiam desideratam negare. Sed perge modo, quod instituisti effice;
caetera, ut jam sese habet ordo ille, provenient. Aeque mihi de
ordine, inquit, sunt speranda meliora, in cujus assertione interim me
substituere voluistis. Sed, ni fallor, ob hoc stultitiam Deo ista
tua conclusione ab his copulatam putasti, quod universa quae intelligit
sapiens cum Deo esse dixerunt. Sed id quatenus accipiendum sit, nunc
omitto; tuam illam ratiocinationem paululum adverte. Dixisti quippe:
Nam si cum Deo sunt quaecumque intelligit sapiens, nec nisi
intellectam stultitiam effugere potest. Quasi vero illud obscurum
sit, antequam stultitiam quisque vitet, sapientis cum nomine non esse
censendum. Et dictum est, a sapiente intellecta esse cum Deo. Cum
igitur evitandae stultitiae gratia eamdem stultitiam quisque
intelligit, nondum est sapiens. Cum autem sapiens fuerit, non inter
ea quae ille intelligit stultitia numeranda est. Quamobrem quoniam ea
conjuncta sunt Deo, quae jam sapiens intelligit, recte a Deo
stultitia secernitur.
9. Acute quidem, inquam, ut soles, Alypi, respondisti, sed
tanquam in alienas trusus angustias. Tamen quia, ut arbitror, adhuc
mecum stultus esse dignaris, quid faciemus si aliquem nanciscamur
sapientem, qui nos tanto malo docendo ac disputando libenter liberet?
Nam nihil eum prius, quantum arbitror, deprecaturus sum, nisi ut
mihi ostendat quae sit, quid sit, qualis sit omnino stultitia. De te
enim non facile affirmaverim; me tamen tantum et tam diu detinet,
quantum et quam diu a me non intelligitur. Dicturus est ergo ille, te
auctore: Ut hoc vos docerem, quando stultus eram ad me venire
debuistis; modo autem vos vestri magistri esse poteritis: nam ego jam
stultitiam non intelligo. Quod quidem ab eo si audirem, non vererer
admonere hominem ut comes nobis fieret, simulque magistrum alium
quaereremus. Ut enim plene stultitiam non intelligo, video tamen
nihil responsione hac esse stultius. Sed pudebit eum fortasse ita nos
aut relinquere, aut sequi. Disputabit ergo et exaggerabit
copiosissime stultitiae mala. Nos autem bene nobis providentes, aut
audiemus attente hominem nescientem quae loquatur, aut credemus eum id
quod non intelligit scire, aut adhuc Deo susceptorum tuorum ratione
stultitia copulata est. Nihil autem superiorum est quod video posse
defendi. Restat igitur, quod non vultis, extremum. Nunquam te,
inquit, invidum senseram. Nam si ab istis, ut dicis, susceptis
quidquam honorarii, ut solet, accepissem, dum ratiocinationis hujus
nimium tenax es, id eis modo reddere cogerer. Quare vel hoc contenti
sint, quod me tecum laborante non parum eis ad excogitandum temporis
dedi; vel, si victi patroni nulla quidem sua culpa consilio libenter
auscultant, et in hoc jam tibi cedant, et sint in caeteris cautiores.
10. Non contemnam, inquam, quod in tua defensione Trygetius
nescio quid etiam perstrepens dicere cupiebat, faciamque bona tua
venia: nam fortasse non bene instructus es, qui recens huic negotio
supervenisti, ut remoto patrocinio ipsos causam suam peragentes audiam
patienter, ut coeperam. Tum Trygetius, Licentio prorsus absente:
Quomodo vultis, inquit, accipite et ridete stultitiam meam. Non
mihi videtur debere dici intellectus, quo intelligitur ipsa stultitia,
quae non intelligendi vel sola vel maxima causa est. Non facile,
inquam, recuso istud accipere. Quamvis enim me multum moveat, quod
sentit Alypius, quomodo recte possit quisque docere qualis sit res
quam non intelligit, quantamque menti afferat perniciem quod mente non
videt; nam id utique attendens, quod tu dixisti dicere est veritus,
cum ei sit ista etiam de doctorum libris nota sententia: tamen sensum
ipsum considerans corporis, nam et isto ipso anima utitur, et ipsa
sola est cum intellectu qualiscumque collatio, adducor ut dicam neminem
posse videre tenebras. Quamobrem, si menti hoc est intelligere, quod
sensui videre, et licet quisque oculis apertis, sanis, purisque sit,
videre tamen tenebras non potest; non absurde dicitur, intelligi non
posse stultitiam: nam nullas alias mentis tenebras nominamus. Nec jam
illud movebit, quomodo stultitia possit non intellecta vitari. Ut
enim oculis tenebras vitamus eo ipso quo nolumus non videre: sic
quisquis volet vitare stultitiam, non eam conetur intelligere; sed ea
quae possunt intelligi, per hanc se non intelligere doleat; eamque
sibi esse praesentem, non quo ipsam magis intelligit, sed quo alia
minus intelligit, sentiat.
|
|