|
11. Sed ad ordinem redeamus, ut nobis aliquando reddatur
Licentius. Illud enim jam ex vobis requiro, utrum quaecumque agit
stultus, ordine vobis agere videatur. Nam videte rogatio quos laqueos
habeat. Si ordine dixeritis, ubi erit illa definitio, Ordo est quo
Deus agit omnia quae sunt; si etiam stultus quae agit, agit ordine?
Si autem ordo non est in iis quae aguntur ab stulto, erit aliquid quod
ordo non teneat: neutrum autem vultis. Videte, quaeso, ne cuncta
ipsius ordinis defensione turbetis. Hic item Trygetius, nam ille
alter adhuc omnino absens erat: Facile est, inquit, huic quidem
respondere complexioni tuae; sed me in praesentia similitudo deficit,
qua sententiam meam video asseri illustrarique debere. Tamen dicam
quod sentio; facies enim tu quod paulo ante fecisti. Non enim illa
commemoratio tenebrarum ad id quod a me involutum prolatum erat, parum
nobis attulit luminis. Namque omnis vita stultorum, quamvis per eos
ipsos minime constans minimeque ordinata sit, per divinam tamen
providentiam necessario rerum ordine includitur, et quasi quibusdam
locis illa ineffabili et sempiterna lege dispositis, nullo modo esse
sinitur, ubi esse non debet. Ita fit ut angusto animo ipsam solam
quisque considerans, veluti magna repercussus foeditate aversetur. Si
autem mentis oculos erigens atque diffundens, simul universa
collustret, nihil non ordinatum, suisque semper veluti sedibus
distinctum dispositumque reperiet.
12. Quam magna, inquam, quam mira mihi per vos Deus ille, atque
ipse at magis magisque credere adducor, rerum nescio quis occultus ordo
respondet! Nam ea dicitis quae nec quomodo dicantur non visa, nec
quomodo ea videatis intelligo; ita ea et vera et alta esse suspicor.
Simile autem aliquod in istam sententiam tu fortasse unum requirebas.
At mihi jam occurrunt innumerabilia, quae me ad consentiendum prorsus
trahunt. Quid enim carnifice tetrius? quid illo animo truculentius
atque dirius? At inter ipsas leges locum necessarium tenet, et in
bene moderatae civitatis ordinem inseritur; estque suo animo nocens,
ordine autem alieno poena nocentium. Quid sordidius, quid inanius
decoris et turpitudinis plenius meretricibus, lenonibus, caeterisque
hoc genus pestibus dici potest? Aufer meretrices de rebus humanis,
turbaveris omnia libidinibus: constitue matronarum loco, labe ac
dedecore dehonestaveris. Sic igitur hoc genus hominum per suos mores
impurissimum vita, per ordinis leges conditione vilissimum. Nonne in
corporibus animantium quaedam membra, si sola attendas, non possis
attendere? Tamen ea naturae ordo, nec quia necessaria sunt, deesse
voluit, nec quia indecora, eminere permisit. Quae tamen deformia
suos locos tenendo, meliorem locum concessere melioribus. Quid nobis
suavius, quod agro villaeque spectaculum congruentius fuit pugna illa
conflictuque gallinaceorum gallorum, cujus superiore libro fecimus
mentionem (Cap. 8, n. 25). Quid abjectius tamen deformitate
subjecti vidimus? Et per ipsam tamen ejusdem certaminis perfectior
pulchritudo provenerat.
13. Talia, credo, sunt omnia; sed oculos quaerunt. Soloecismos
et barbarismos quos vocant, poetae adamaverunt; quae schemata et
metaplasmos mutatis appellare nominibus, quam manifesta vitia fugere
maluerunt. Detrahe tamen ista carminibus, suavissima condimenta
desiderabimus. Congere multa in unum locum, totum acre, putidum,
rancidum fastidibo. Transfer in liberam forensemque dictionem, quis
non eam fugere atque in theatra secedere jubebit ? Ordo igitur ea
gubernans et moderans, nec apud se nimia, nec ubilibet aliena esse
patietur. Submissa quaedam impolitaeque simillima ipsos saltus ac
venustos locos sese interponens illustrat oratio. Quae si sola sit,
projicis ut vilem: si autem desit, illa pulchra non prominent, non in
suis quasi regionibus possessionibusque dominantur, sibique ipsa
propria luce obstant, totumque confundunt.
|
|