|
Magnae et hic debentur ordini gratiae. Mentientes conclusiones, aut
irrepentes paulatim, vel minuendo, vel addendo in assensionem
falsitatis, quis non metuat? quis non oderit? Saepe tamen in
disputationibus, certis et suis sedibus collocatae tantum valent, ut
nescio quomodo per eas dulcescat ipsa deceptio. Nonne hic quo que ordo
ipse laudabitur?
14. Jam in musica, in geometria, in astrorum motibus, in
numerorum necessitatibus ordo ita dominatur, ut si quis quasi ejus
fontem atque ipsum penetrale videre desideret, aut in his inveniat,
aut per haec eo sine ullo errore ducatur. Talis enim eruditio, si
quis ea moderate utatur (nam nihil ibi quam nimium formidandum est),
talem philosophiae militem nutrit vel etiam ducem, ut ad summum illum
modum, ultra quem requirere aliquid nec possit, nec debeat, nec
cupiat, qua vult evolet atque perveniat, multosque perducat. Unde
jam, dum ipsis humanis rebus teneatur, sic eas despiciat, cunctaque
discernat, ut nullo modo eum moveat cur alius optet liberos habere,
nec habeat; alius nimia uxoris fecunditate torqueatur: egeat ille
pecunia, qui largiri liberaliter multa paratus est; eique defossae
incubet macer et scabiosus fenerator: ampla patrimonia luxuries
dispergat atque diffundat; vix toto die lacrymans mendicus nummum
impetret: alium honor extollat indignum; lucidi mores abscondantur in
turba.
15. Haec et alia in hominum vita, cogunt homines plerumque impie
credere, nullo nos ordine divinae providentiae gubernari. Alii autem
pii et boni atque splendido ingenio praediti, qui neque nos deseri a
summo Deo possunt in animum inducere, et tamen rerum tanta quasi
caligine atque commixtione turbati nullum ordinem vident, volentes sibi
nudari abditissimas causas, errores suos saepe etiam carminibus
conqueruntur . Qui si hoc solum interrogent, cur Itali semper
serenas hiemes orent, et item semper Getulia nostra misera sitiat;
quis eis facile respondebit? aut ubi apud nos indagabitur illius
ordinis ulla suspicio? Ego autem, si quid meos monere possum,
quantum mihi apparet, quantumque sentio, censeo illos disciplinis
omnibus erudiendos (I Retractat., cap. 3, n. 2). Aliter
quippe ista sic intelligi, ut luce clariora sint, nullo modo possunt.
Si autem aut pigriores sunt, aut aliis negotiis praeoccupati, aut jam
duri ad discendum, fidei sibi praesidia parent; quo illos vinculo ad
sese trabat, atque ab his horrendis et involutissimis malis liberet
ille, qui neminem sibi per mysteria bene credentem perire permittit.
16. Duplex enim est via quam sequimur, cum rerum nos obscuritas
movet; aut rationem, aut certe auctoritatem. Philosophia rationem
promittit, et vix paucissimos liberat: quos tamen non modo non
contemnere illa mysteria, sed sola intelligere, ut intelligenda sunt,
cogit. Nullumque aliud habet negotium, quae vera, et, ut ita
dicam, germana philosophia est, quam ut doceat quod sit omnium rerum
principium sine principio, quantusque in eo maneat intellectus, quidve
inde in nostram salutem sine ulla degeneratione manaverit: quem unum
Deum omnipotentem eumque tripotentem, Patrem, et Filium, et
Spiritum sanctum, docent veneranda mysteria, quae fide sincera et
inconcussa populos liberant; nec confuse, ut quidam; nec
contumeliose, ut multi praedicant. Quantum autem illud sit, quod hoc
etiam nostri generis corpus, tantus propter nos Deus assumere atque
agere dignatus est, quanto videtur vilius, tanto est clementia
plenius, et a quadam ingeniosorum superbia longe lateque remotius.
17. Anima vero unde originem ducat, quidve hic agat, quantum
distet a Deo, quid habeat proprium quod alternat in utramque naturam,
quatenus moriatur, et quomodo immortalis probetur; quam magni putatis
esse ordinis, ut ista discantur? Magni omnino atque certi: de quo
breviter, si tempus fuerit, post loquemur. Illud nunc a me
accipiatis volo: si quis temere ac sine ordine disciplinarum in harum
rerum cognitionem audet irruere, pro studioso illum curiosum, pro
docto credulum, pro cauto incredulum fieri. Itaque mihi quod modo
interroganti tam bene atque apte respondistis, et miror unde sit, et
cogor agnoscere. Videamus tamen quousque progredi vestra latens possit
intentio. Jam nobis Licentii etiam verba reddantur, qui tam diu
nescio qua cura occupatus, alienus ab hoc sermone fuit, ut eum ista,
non aliter quam eos qui non adsunt familiares nostros, credam esse
lecturum. Sed redi ad nos, quaeso, Licenti, atque hic totus fac ut
adsis; tibi enim dico. Nam definitionem meam tu probasti, qua dictum
est quid sit esse cum Deo, cum quo mentem sapientis manere immobilem,
me, quantum assequi valeo, docere voluisti.
|
|