|
18. Sed illud me movet, quomodo cum iste sapiens quamdiu inter
homines vivit, in corpore esse non negetur; quo pacto fiat ut ejus
corpore huc atque illuc vagante, mens immobilis maneat. Isto enim
modo potes dicere, cum movetur navis, homines qui in ea sunt non
moveri, quamvis ab ipsis eam possideri gubernarique fateamur. Etenim
si sola eam cogitatione regerent, facerentque ire quo vellent; tamen,
cum ea moveretur, non possent illi qui ibidem constituti sunt non
moveri. Non, ait Licentius, animus ita est in corpore, ut corpus
imperet animo. Neque hoc ego dico, inquam: sed etiam eques non ita
est in equo, ut ei equus imperet; et tamen, quamvis quo velit ire
equum agat, equo moto moveatur necesse est. Potest, inquit, sedere
ipse immobilis. Cogis nos, inquam, definire quid sit moveri: quod
si potes, facias volo. Prorsus, inquit, maneat, quaeso,
beneficium tuum; nam manet postulatio mea: et ne me rursus
interroges, utrum mihi definire placeat; quando id facere potuero,
ipse profitebor. Quae cum dicta essent, puer de domo cui dederamus id
negotii, cucurrit ad nos, et horam prandii esse nuntiavit. Tum ego:
Quid sit, inquam, moveri, non definire nos puer iste, sed ipsis
oculis cogit ostendere. Eamus igitur, et de isto loco in alium locum
transeamus: nam nihil est aliud, nisi fallor, moveri. Hic cum
arrisissent, discessimus.
|
|