|
19. At ubi refecimus corpora, quoniam coelum obduxerat nubes,
solito loco in balneo consedimus. Atque ego: Concedis ergo,
inquam, Licenti, nihil esse aliud motum quam de loco in locum
transitum? Concedo, inquit. Concedis ergo, inquam, neminem in eo
loco esse in quo non fuerat, et motum non fuisse? Non intelligo,
inquit. Si quid, inquam, in alio loco fuit dudum, et nunc in alio
est, motum esse concedis? Assentiebatur. Ergo, inquam, posset
alicujus sapientis vivum corpus hic modo nobiscum esse, ut animus hinc
abesset? Posset, inquit. Etiamne, inquam, si nobiscum
colloqueretur, et nos aliquid doceret? Etiamsi, inquit, nos ipsam
doceret sapientiam, non illum dicerem nobiscum esse, sed secum. Non
igitur in corpore, inquam? Non, inquit. Cui ego: Corpus illud
quod careret animo, nonne mortuum fatereris, cum ego vivum
proposuerim? Nescio, inquit, quomodo explicem. Nam et corpus
hominis vivum esse non posse video, si animus in eo non sit; et non
possum dicere, ubiubi sit corpus sapientis, non ejus animum esse cum
Deo. Ego, inquam, faciam, ut hoc explices. Fortasse enim quia
ubique Deus est, quoquo ierit sapiens, invenit Deum cum quo esse
possit. Ita fit ut possimus et non negare illum de loco in locum
transire, quod est moveri; et tamen semper esse cum Deo. Fateor,
inquit, corpus illud de loco in locum transitum facere, sed mentem
ipsam nego, cui nomen sapientis impositum est.
|
|