|
42. Hinc est profecta in oculorum opes, et terram coelumque
collustrans, sensit nihil aliud quam pulchritudinem sibi placere, et
in pulchritudine figuras, in figuris dimensiones, in dimensionibus
numeros; quaesivitque ipsa secum, utrum ibi talis linea talisque
rotunditas, vel quaelibet alia forma et figura esset, qualem
intelligentia contineret. Longe deteriorem invenit, et nulla ex parte
quod viderent oculi cum eo quod mens cerneret, comparandum. Haec
quoque distincta et disposita, in disciplinam redegit, appellavitque
geometriam. Motus eam coeli multum movebat, et ad se diligenter
considerandum invitabat. Etiam ibi per constantissimas temporum
vices, per astrorum ratos definitosque cursus, per intervallorum
spatia moderata, intellexit nihil aliud quam illam dimensionem
numerosque dominari. Quae similiter definiendo ac secernendo in
ordinem nectens, astrologiam genuit; magnum religiosis argumentum,
tormentumque curiosis.
43. In his igitur omnibus disciplinis occurrebant ei omnia
numerosa, quae tamen in illis dimensionibus manifestius eminebant,
quas in seipsa cogitando atque volvendo intuebatur verissimas: in his
autem quae sentiuntur, umbras earum potius atque vestigia recolebat.
Hic se multum erexit, multumque praesumpsit; ausa est immortalem
animam comprobare. Tractavit omnia diligenter, percepit prorsus se
plurimum posse; et quidquid posset, numeris posse. Movit eam quoddam
miraculum, et suspicari coepit seipsam fortasse numerum esse eum ipsum
quo cuncta numerarentur; aut si id non esset, ibi tamen eum esse quo
pervenire satageret. Hunc vero totis viribus comprehendit, qui jam
universae veritatis index futurus, ille cujus mentionem fecit
Alypius, cum de Academicis quaereremus, quasi Proteus in manibus
erat (Lib. 3, Contra Acad., cap. 5, n. 11). Imagines
enim falsae rerum earum quas numeramus, ab illo occultissimo quo
numeramus defluentes, in sese rapiunt cogitationem, et saepe illum cum
jam tenetur, elabi faciunt.
|
|