|
44. Quibus si quisque non cesserit, et omnia quae per tot
disciplinas late varieque diffusa sunt, ad unum quoddam simplex verum
certumque redegerit; eruditi nomine dignissimus, non temere jam
quaerit illa divina, non jam credenda solum, verum etiam
contemplanda, intelligenda atque retinenda. Quisquis autem vel adhuc
servus cupiditatum, et inhians rebus pereuntibus; vel jam ista
fugiens, casteque vivens, nesciens tamen quid sit nihil, quid
informis materia, quid formatum exanime; quid corpus, quid species in
corpore, quid locus, quid tempus, quid in loco, quid in tempore;
quid motus secundum locum, quid motus non secundum locum, quid
stabilis motus, quid sit aevum; quid sit nec in loco esse, nec
nusquam ; et quid sit praeter tempus, et semper; quid sit et nusquam
esse, et nusquam non esse; et nunquam esse, et nunquam non esse:
quisquis ergo ista nesciens, non dico de summo illo Deo, qui scitur
melius nesciendo, sed de anima ipsa sua quaerere ac disputare
voluerit, tantum errabit, quantum errari plurimum potest: facilius
autem cognoscet ista, qui numeros simplices atque intelligibiles
comprehenderit. Porro istos comprehendet, qui et ingenio valens, et
privilegio aetatis aut cujuslibet felicitatis otiosus, et studio
vehementer incensus, memoratum disciplinarum ordinem, quantum satis
est, fuerit persecutus. Cum enim artes illae omnes liberales, partim
ad usum vitae, partim ad cognitionem rerum contemplationemque
discantur; usum earum assequi difficillimum est, nisi ei qui ab ipsa
pueritia ingeniosissimus, instantissime atque constantissime operam
dederit.
|
|