|
45. Quod vero ex illis ad id quod quaerimus opus est, ne te,
quaeso, mater, haec velut rerum immensa quaedam silva deterreat.
Etenim quaedam de omnibus eligentur numero paucissima, vi potentissima
, cognitione autem multis quidem ardua; tibi tamen, cujus ingenium
quotidie mihi novum est, et cujus animum vel aetate vel admirabili
temperantia remotissimum ab omnibus nugis, et a magna labe corporis
emergentem, in se multum surrexisse cognosco, tam erunt facilia quam
difficilia tardissimis miserrimeque viventibus. Si enim dicam te
facile ad eum sermonem perventuram, qui locutionis et linguae vitio
careat, profecto mentiar. Me enim ipsum, cui magna necessitas fuit
ista perdiscere, adhuc in multis verborum sonis Itali exagitant; et a
me vicissim, quod ad ipsum sonum attinet, reprehenduntur. Aliud est
enim esse arte, aliud gente securum. Soloecismos autem quos dicimus,
fortasse quisque doctus diligenter attendens in oratione mea reperiet;
non enim defuit qui mihi nonnulla hujusmodi vitia ipsum Ciceronem
fecisse peritissime persuaserit. Barbarismorum autem genus nostris
temporibus tale compertum est, ut et ipsa ejus oratio barbara
videatur, qua Roma servata est. Sed tu, contemptis istis vel
puerilibus rebus, vel ad te non pertinentibus, ita grammaticae pene
divinam vim naturamque cognoscis, ut ejus animam tenuisse, corpus
reliquisse disertis videaris.
46. Hoc etiam de caeteris hujusmodi artibus dixerim: quas si
penitus fortasse contemnis, admoneo te, quantum filius audeo,
quantumque permittis, ut fidem istam tuam, quam venerandis mysteriis
percepisti, firme cauteque custodias; deinde ut in hac vita atque
moribus constanter vigilanterque permaneas. De rebus autem
obscurissimis, et tamen divinis, quomodo Deus et nihil mali faciat,
et sit omnipotens, et tanta mala fiant; et cui bono mundum fecerit,
qui non erat indigus; et utrum semper fuerit malum, an tempore
coeperit; et, si semper fuit, utrum sub conditione Dei fuerit: et,
si fuit, utrum etiam iste mundus semper fuerit, in quo illud malum
divino ordine dominaretur ; si autem hic mundus aliquando esse coepit,
quomodo antequam esset, potestate Dei malum tenebatur; et quid opus
erat mundum fabricari, quo malum quod jam Dei potestas frenabat, ad
poenas animarum includeretur; si autem fuit tempus quo sub Dei dominio
malum non erat, quid subito accidit, quod per aeterna retro tempora
non acciderat. In Deo enim novum exstitisse consilium, ne dicam
impium, ineptissimum est dicere. Si autem importunum fuisse, et
quasi improbum malum Deo dicimus, quod nonnulli existimant, jam nemo
doctus risum tenebit, nemo non succensebit indoctus. Quid enim potuit
Deo nocere mali nescio qua illa natura? Si enim dicunt non potuisse,
fabricandi mundi causa non erit: si potuisse dicunt, inexpiabile nefas
est Deum violabilem credere; nec ita saltem, ut vel virtute
providerit, ne sua substantia violaretur. Namque animam poenas hic
pendere fatentur, cum inter ejus et Dei substantiam nihil velint
omnino distare. Si autem istum mundum non factum dicamus, impium est
atque ingratum credere, ne illud sequatur, quod Deus eum non
fabricarit: ergo de his atque hujusmodi rebus, aut ordine illo
eruditionis, aut nullo modo quidquam requirendum est
|
|