|
47. Et ne quisquam latissimum aliquid nos complexos esse
arbitretur, hoc dico planius atque brevius. Ad istarum rerum
cognitionem neminem aspirare debere sine illa quasi duplici scientia
bonae disputationis, potentiaeque numerorum. Si quis etiam hoc
plurimum putat, solos numeros optime noverit, aut solam dialecticam.
Si et hoc infinitum est, tantum perfecte sciat quid sit unum in
numeris, quantumque valeat; nondum in illa summa lege summoque ordine
rerum omnium, sed in iis quae quotidie passim sentimus atque agimus.
Excipit enim hanc eruditionem jam ipsa philosophiae disciplina, et in
ea nihil plus invenit quam quid sit unum, sed longe altius longeque
divinius. Cujus duplex quaestio est: una de anima, altera de Deo.
Prima efficit ut nosmetipsos noverimus; altera, ut originem nostram.
Illa nobis dulcior, ista charior; illa nos dignos beata vita, beatos
haec facit; prima est illa discentibus, ista jam doctis. Hic est
ordo studiorum sapientiae, per quem fit quisque idoneus ad
intelligendum ordinem rerum, id est, ad dignoscendos duos mundos, et
ipsum parentem universitatis; cujus nulla scientia est in anima, nisi
scire quomodo eum nesciat.
48. Hunc igitur ordinem tenens anima jam philosophiae tradita,
primo seipsam inspicit: et cui jam illa eruditio persuasit, aut suam,
aut seipsam esse rationem, in ratione autem aut nihil esse melius et
potentius numeris, aut nihil aliud quam numerum esse rationem; ita
secum loquetur: Ego quodam meo motu interiore et occulto, ea quae
discenda sunt possum discernere et connectere, et haec vis mea ratio
vocatur. Quid autem discernendum est, nisi quod aut unum putatur et
non est, aut certe non tam unum est quam putatur? Item, cur quid
connectendum est, nisi ut unum fiat, quantum potest? Ergo et in
discernendo et in connectendo, unum volo, et unum amo. Sed cum
discerno, purgatum; cum connecto, integrum volo. In illa parte
vitantur aliena, in hac propria copulantur, ut unum aliquid perfectum
fiat. Lapis ut esset lapis, omnes ejus partes, omnisque natura in
unum solidata est. Quid arbor? nonne arbor non esset, si una non
esset? Quid membra cujuslibet animantis ac viscera, et quidquid est
eorum e quibus constat? Certe si unitatis patiantur divortium, non
erit animal. Amici quid aliud quam unum esse conantur? Et quanto
magis unum, tanto magis amici sunt. Populus una civitas est, cui est
periculosa dissensio: quid est autem dissentire, nisi non unum
sentire? Ex multis militibus fit unus exercitus: nonne quaevis
multitudo eo minus vincitur, quo magis in unum coit? Unde ipsa coitio
in unum, cuneus nominatus est, quasi couneus. Quid amor omnis?
nonne unum vult fieri cum eo quod amat, et si ei contingat, unum cum
eo fit? Voluptas ipsa non ob aliud delectat vehementius, nisi quod
amantia sese corpora in unum coguntur. Dolor unde perniciosus est?
Quia id quod unum erat, dissicere nititur .
|
|