|
Ergo molestum et periculosum est, cum eo unum fieri quod separari
potest.
49. Ex multis rebus passim ante jacentibus, deinde in unam formam
congregatis, unam facio domum. Melior ego, siquidem ego facio, illa
fit: ideo melior quia facio; non dubium est inde me esse meliorem quam
domus est. Sed non inde sum melior hirundine, aut apicula; nam et
illa nidos affabre struit, et illa favos: sed his melior, quia
rationale animal sum. At si in ratis dimensionibus ratio est;
numquidnam et aves quod fabricant, minus apte congruenterque dimensum
est? Imo numerosissimum est. Non ergo numerosa faciendo, sed
numeros cognoscendo, melior sum. Quid ergo? illae nescientes operari
numerosa poterant? Poterant profecto. Unde id docetur? Ex eo quod
nos quoque certis dimensionibus linguam dentibus et palato
accommodamus, ut ex ore litterae ac verba prorumpant, nec tamen
cogitamus cum loquimur, quo motu oris id facere debeamus. Deinde quis
bonus cantator, etiam si musicae sit imperitus, non ipso sensu
naturali et rhythmum et melos perceptum memoria custodiat in canendo?
quo quid fieri numerosius potest? Hoc nescit indoctus, sed tamen
facit operante natura. Quando autem melior, et pecoribus
praeponendus? Quando novit quod facit. At nihil aliud me pecori
praeponit, nisi quod rationale animal sum.
50. Quomodo igitur immortalis est ratio, et ego simul et rationale
et mortale quiddam esse definior? An ratio non est immortalis? Sed
unum ad duo, vel duo ad quatuor, verissima ratio est: nec magis heri
fuit ista ratio vera quam hodie; nec magis cras aut post annum erit
vera; nec si omnis iste mundus concidat, poterit ista ratio non esse.
Ista enim semper talis est; mundus autem iste nec heri habuit, nec
cras habebit quod habet hodie, nec hodierno ipso die, vel spatio unius
horae eodem loco solem habuit: ita cum in eo nihil manet, nihil vel
parvo spatio temporis habet eodem modo. Igitur, si immortalis est
ratio, et ego qui ista omnia vel discerno vel connecto, ratio sum;
illud quo mortale appellor, non est meum. Aut, si anima non id est
quod ratio, et tamen ratione utor, et per rationem melior sum; a
deteriore ad melius, a mortali ad immortale fugiendum est. Haec et
alia multa secum anima bene erudita loquitur, atque agitat: quae
persequi nolo, ne cum ordinem vos docere cupio, modum excedam, qui
pater est ordinis. Gradatim enim se, et ad mores vitamque optimam non
jam sola fide, sed certa ratione perducit. Cui numerorum vim atque
potentiam diligenter intuenti nimis indignum videbitur et nimis
flendum, per suam scientiam versum bene currere citharamque concinere,
et suam vitam seque ipsam quae anima est, devium iter sequi, et
dominante sibi libidine, cum turpissimo se vitiorum strepitu
dissonare.
51. Cum autem se composuerit et ordinaverit, ac concinnam
pulchramque reddiderit, audebit jam Deum videre, atque ipsum fontem
unde manat omne verum, ipsumque Patrem Veritatis. Deus magne, qui
erunt illi oculi! quam sani, quam decori, quam valentes, quam
constantes, quam sereni, quam beati! Quid autem est illud quod
vident? quid, quaeso? Quid arbitremur, quid aestimemus, quid
loquamur? Quotidiana verba occurrunt, et sordidata sunt omnia
vilissimis rebus. Nihil amplius dicam, nisi promitti nobis aspectum
pulchritudinis, cujus imitatione pulchra, cujus comparatione foeda
sunt caetera. Hanc quisquis viderit (videbit autem qui bene vivit,
bene orat, bene studet), quando eum movebit cur alius optans habere
filios non habeat, alius abundantes exponat, alius oderit nascituros,
diligat alius natos: quomodo non repugnet nihil futurum esse, quod non
sit apud Deum, ex quo necesse est ordine omnia fieri, et tamen non
frustra Deum rogari? Postremo, quando justum virum movebunt aut ulla
onera, aut ulla pericula, aut ulla fastidia, aut ulla blandimenta
fortunae? In hoc enim sensibili mundo vehementer considerandum est
quid sit tempus et locus; ut quod delectat in parte, sive loci, sive
temporis, intelligatur tamen multo esse melius totum, cujus illa pars
est; et rursus, quod offendit in parte, perspicuum sit homini docto,
non ob aliud offendere, nisi quia non videtur totum, cui pars illa
mirabiliter congruit: in illo vero mundo intelligibili, quamlibet
partem, tanquam totum, pulchram esse atque perfectam . Dicentur ista
latius, si vestra studia sive memoratum istum a nobis, sive alium
fortasse breviorem atque commodiorem, rectum tamen ordinem, ut hortor
ac spero, tenere instituerint, atque omnino graviter constanterque
tenuerint.
|
|