|
52. Quod ut nobis liceat, summa opera danda est optimis moribus;
Deus enim noster aliter nos exaudire non poterit: bene autem viventes
facillime exaudiet (1 Retract., c. 3, n. 3). Oremus ergo,
non ut nobis divitiae, vel honores, vel hujusmodi res fluxae atque
nutantes, et quovis resistente transeuntes, sed ut ea proveniant,
quae nos bonos faciant ac beatos. Quae vota ut devotissime
impleantur, tibi maxime hoc negotium, mater, injungimus; cujus
precibus indubitanter credo atque confirmo mihi istam mentem Deum
dedisse, ut inveniendae veritati nihil omnino praeponam, nihil aliud
velim, nihil cogitem, nihil amem. Nec desino credere nos hoc tantum
bonum, quod te promerente concupivimus, eadem te petente adepturos.
Jam vero te, Alypi, quid horter? quid moneam? Qui propterea
nimius non es, quia talia quantumvis amare, fortasse semper parum,
nimium vero nunquam recte dici potest.
53. Hic ille: Vere effecisti, inquit, ut memoriam doctissimorum
ac magnorum virorum, quae aliquando pro rerum magnitudine incredibilis
videbatur, et quotidiana consideratione, et ista praesenti quae in te
nobis est admiratione, non solum dubiam non habeamus, verum etiam, si
necesse sit, de illa jurare possimus. Quid enim? nobis nonne illa
venerabilis ac prope divina, quae jure et habita est et probata
Pythagorae disciplina, abs te hodie nostris etiam pene oculis reserata
est (Lib. 1 Retract., cap. 3, n. 3)? Cum et vitae
regulas, et scientiae non tam itinera quam ipsos campos, ac liquida
aequora, et quod illi viro magnae venerationi fuit, ipsa etiam
sacraria veritatis ubi essent, qualia essent, quales quaererent, et
breviter, et ita plene significasti, ut quamvis suspicemur, et
credamus tibi esse adhuc secretiora, tamen non absque impudentia nos
putemus, si amplius quidquam flagitandum abs te arbitremur.
54. Accipio ista, inquam, libenter. Neque enim me tam verba
tua, quae vera non sunt, quam verus in verbis animus delectat atque
excitat. Et bene quod ei mittere statuimus has litteras, qui de nobis
solet libenter multa mentiri. Si qui autem alii fortasse legerint,
neque hos metuo, ne tibi succenseant. Quis enim amantis errori in
judicando non benevolentissime ignoscat? Quod autem Pythagorae
mentionem fecisti, nescio quo illo divino ordine occulto tibi in mentem
venisse credo. Res enim multum necessaria mihi prorsus exciderat,
quam in illo viro (si quid litteris memoriae mandatis credendum est;
quamvis Varroni quis non credat?) mirari et pene quotidianis, ut
scis, efferre laudibus soleo (Ibid.), quod regendae reipublicae
disciplinam suis auditoribus ultimam tradebat jam doctis, jam
perfectis, jam sapientibus, jam beatis. Tantos ibi enim fluctus
videbat, ut eis nollet committere nisi virum qui et in regendo pene
divine scopulos evitaret, et, si omnia defecissent, ipse illis
fluctibus quasi scopulus fieret. De solo enim sapiente verissime dici
potest,
|
Ille velut pelagi rupes immota, resistit;
|
|
et caetera quae luculentis in hanc sententiam versibus dicta sunt
(Aeneid., lib. 7, vers. 585-589). Hic finis
disputationis factus est, laetisque omnibus et multum sperantibus
consessum dimisimus, cum jam nocturnum lumen fuisset illatum.
|
|