|
20. Nunc interim tibi cedo, inquam, ne res obscurissima, et
diutius diligentiusque tractanda, impediat in praesentia propositum
nostrum. Sed illud videamus, quoniam definitum est a nobis quid sit
esse cum Deo, utrum scire possimus etiam, quid sit esse sine Deo,
quamvis jam manifestum esse arbitror. Nam credo videri tibi eos qui
cum Deo non sunt, esse sine Deo. Si possent, inquit, mihi verba
suppetere, dicerem fortasse quod tibi non displiceret. Sed peto
perferas infantiam meam, resque ipsas, ut te decet, veloci mente
praeripias. Nam isti nec cum Deo mihi videntur esse, et a Deo tamen
haberi. Itaque non possum eos sine Deo esse dicere, quos Deus
habet. Cum Deo item non dico, quia ipsi non habent Deum. Siquidem
Deum habere, jam inter nos pridem in sermone illo quem die natali tuo
jucundissimum habuimus, placuit nihil aliud esse quam Deo perfrui
(De Beata Vita, n. 34). Sed fateor me formidare ista
contraria, quomodo quisque nec sine Deo sit, nec cum Deo.
21. Non te moveant ista, inquam. Nam ubi res convenit, quis non
verba contemnat? Quare jam ad illam tandem ordinis definitionem
redeamus. Nam ordinem esse dixisti quo Deus agit omnia. Nihil
autem, ut video, non agit Deus: nam inde visum tibi est, nihil
praeter ordinem posse inveniri. Manet, inquit, sententia mea: sed
jam video quid sis dicturus, utrum Deus agat quae non bene agi
confitemur. Optime, inquam; prorsus oculum in mentem injecisti.
Sed ut vidisti quid essem dicturus, ita peto videas quid respondendum
sit. Atque ille nutans capite atque humeris, Turbamur, inquit: et
huic forte quaestioni mater supervenerat. Atque ille post aliquantulum
silentium petiit ut a me hoc ipsum rursus interrogaretur. Cui loco
superius a Trygetio fuisse responsum non omnino animadverterat (Cap.
4, n. 11). Tum ego: Quid, inquam, vel cur tibi repetam?
Actum, aiunt, ne agas. Quare moneo potius ut ea quae supra dicta
sunt, vel legere cures, si audire nequivisti. Quam quidem absentiam
a sermone nostro animi tui non aegre tuli, diuque ita esse te pertuli,
ut neque illa impedirem quae tecum intentus remotusque a nobis, pro te
agebas, et ea persequerer quae te amittere stilus iste non sineret.
22. Nunc illud quaero, quod nondum discutere diligenti ratione
tentavimus. Nam ut primum nobis istam de ordine quaestionem nescio
quis ordo peperit, memini te dixisse hanc esse justitiam Dei, quae
separat inter bonos et malos, et sua cuique tribuit (Supra, lib.
1, c. 7, n. 19). Nam nulla est, quantum sentio, manifestior
justitiae definitio: itaque respondeas velim, utrum tibi videatur
aliquando Deum non fuisse justum. Nunquam, inquit. Si ergo
semper, inquam, Deus justus, semper bonum et malum fuerunt.
Prorsus, inquit mater, nihil aliud video quod sequatur. Non enim
judicium Dei fuit ullum quando malum non fuit; nec, si aliquando
bonis et malis sua cuique non tribuit, potest videri justus fuisse.
Cui Licentius: Ergo dicendum nobis censes, inquit, semper malum
fuisse. Non audeo, inquit illa, hoc dicere. Quid ergo dicemus,
inquam? Si Deus ideo justus est, quia judicat inter bonos et malos,
quando non erat malum non erat justus. Hic illis tacentibus
animadverti Trygetium respondere velle, atque permisi. At ille:
Prorsus, inquit, erat Deus justus. Poterat enim bonum malumque
secernere, si exstitisset, et eo ipso quo poterat, justus erat. Non
enim, cum dicimus Ciceronem prudenter investigasse conjurationem
Catilinae, temperanter nullo corruptum fuisse praemio quo parceret
malis, juste illos summo supplicio senatus auctoritate mactasse,
fortiter sustinuisse omnia tela inimicorum et molem, ut ipse dixit,
invidiae, non in eo fuissent virtutes istae, nisi Catilina
reipublicae tantam perniciem comparasset. Virtus enim per seipsam,
non per aliquod hujusmodi opus consideranda est, et in homine; quanto
magis in Deo? si tamen in angustiis rerum atque verborum componere
illis ista quoquo modo permittitur. Nam, ut intelligamus quia Deus
semper justus fuit, quando exstitit malum quod a bono sejungeret,
nihil distulit sua cuique tribuere: non enim tunc ei erat discenda
justitia; sed tunc ea utendum, quam semper habuit.
23. Quod cum et Licentius et mater in tanta necessitate
approbassent: Quid, inquam, dicis, Licenti? Ubi est quod tam
magnopere asseruisti, nihil praeter ordinem fieri? Quod enim factum
est ut malum nasceretur, non utique Dei ordine factum est; sed cum
esset natum, Dei ordine inclusum est. Et ille admirans ac moleste
ferens quod tam repente bona causa esset lapsa de manibus: Prorsus,
inquit, ex illo dico coepisse ordinem, ex quo malum esse coepit.
Ergo, inquam, ut esset ipsum malum, non ordine factum est, si
postquam malum ortum est, ordo esse coepit. Sed semper erat ordo apud
Deum: et aut semper fuit nihil quod dicitur malum; aut si aliquando
invenitur coepisse, quia ordo ipse aut bonum est, aut ex bono est,
nunquam aliquid sine ordine fuit, nec erit aliquando. Quamvis et
nescio quid potius occurrit; sed illa consuetudine oblivionis elapsum
est: quod credo ordine contigisse pro merito vel gradu vel ordine vitae
. Nescio quomodo mihi, inquit, effugit, quam nunc sperno
sententiam: non enim debui dicere postquam malum natum est, coepisse
ordinem: sed ut illa justitia, de qua Trygetius disseruit, ita et
ordinem fuisse apud Deum; sed ad usum non venisse, nisi postquam mala
esse coeperunt. Eodem, inquam, relaberis; illud enim, quod minime
vis, inconcussum manet: nam sive apud Deum fuit ordo, sive ex illo
tempore esse coepit, ex quo etiam malum, tamen malum illud praeter
ordinem natum est. Quod si concedis, fateris aliquid praeter ordinem
posse fieri; quod causam tuam debilitat ac detruncat: si autem non
concedis, incipit Dei ordine natum malum videri, et malorum auctorem
Deum fateberis; quo sacrilegio mihi detestabilius nihil occurrit.
Quod cum sive non intelligenti, sive dissimulanti se intellexisse,
versarem saepius et revolverem, nihil habuit quod diceret, et se
silentio dedit. Tum mater: Ego, inquit, non puto nihil potuisse
praeter Dei ordinem fieri, quia ipsum malum quod natum est, nullo
modo Dei ordine natum est; sed illa justitia id inordinatum esse non
sivit, et in sibi meritum ordinem redegit et compulit.
24. Hic ego cum omnes cernerem studiosissime, ac pro suis quemque
viribus Deum quaerere, sed ipsum de quo agebamus ordinem non tenere,
quo ad illius ineffabilis majestatis intelligentiam pervenitur: Oro
vos, inquam, si, ut video, multum diligitis ordinem, ne nos
praeposteros et inordinatos esse patiamini. Quanquam enim occultissima
ratio se demonstraturam polliceatur, nihil praeter divinum ordinem
fieri: tamen si quempiam ludimagistrum audiremus, conantem docere
puerum syllabas, quem prius litteras nemo docuisset; non dico ridendum
tanquam stultum, sed vinciendum tanquam furiosum putaremus, non ob
aliud, opinor, nisi quod docendi ordinem non teneret. At multa talia
et imperitos, quae a doctis reprehendantur ac derideantur, et dementes
homines, quae nec stultorum judicium fugiunt, facere nemo ambigit: et
tamen etiam ista omnia quae fatemur esse perversa, non esse praeter
divinum ordinem, alta quaedam et a multitudinis vel suspicione
remotissima disciplina, se ita studiosis et Deum atque animas tantum
amantibus animis manifestaturam esse promittit, ut non nobis summae
numerorum possint esse certiores.
|
|