|
25. Haec autem disciplina ipsa Dei lex est, quae apud eum fixa et
inconcussa semper manens, in sapientes animas quasi transcribitur; ut
tanto se sciant vivere melius, tantoque sublimius, quanto et
perfectius eam contemplantur intelligendo, et vivendo custodiunt
diligentius. Haec igitur disciplina eis qui illam nosse desiderant,
simul geminum ordinem sequi jubet; cujus una pars vitae, altera
eruditionis est. Adolescentibus ergo studiosis ejus ita vivendum est,
ut a venereis rebus, ab illecebris ventris et gutturis, ab immodesto
corporis cultu et ornatu, ab inanibus negotiis ludorum, a torpore
somni atque pigritiae, ab aemulatione, obtrectatione, invidentia, ab
honorum potestatumque ambitionibus, ab ipsius etiam laudis immodica
cupiditate se abstineant. Amorem autem pecuniae totius suae spei
certissimum venenum esse credant. Nihil enerviter faciant, nihil
audaciter. In peccatis autem suorum vel pellant omnino iram, vel ita
frenent, ut sit pulsae similis. Neminem oderint. Nulla vitia non
curare velint. Magnopere observent cum vindicant, ne nimium sit: cum
ignoscunt, ne parum. Nihil puniant quod non valeat ad melius: nihil
indulgeant quod vertat in pejus. Suos putent omnes, in quos sibi
potestas data fuerit. Ita serviant, ut eis dominari pudeat: ita
dominentur, ut eis servire delectet. In alienorum autem peccatis
molesti non sint invito. Inimicitias vitent cautissime, ferant
aequissime, finiant citissime. In omni vero contractu atque
conversatione cum hominibus, satis est servare unum hoc vulgare
proverbium: Nemini faciant quod pati nolunt. Rempublicam nolint
administrare, nisi perfecti. Perfici autem vel intra aetatem
senatoriam festinent, vel certe intra juventutem. Sed quisquis sero
in ista se converterit, non arbitretur nihil sibi esse praeceptum: nam
ista utique facilius decocta aetate servabit. In omni autem vita,
loco, tempore, amicos aut habeant, aut habere instent. Obsequantur
dignis etiam non hoc exspectantibus. Superbos minus curent, minime
sint . Apte congruenterque vivant. Deum colant, cogitent quaerant,
fide, spe, charitate subnixi. Optent tranquillitatem, atque certum
cursum studiis suis, omniumque sociorum; et sibi quibusque possunt,
mentem bonam pacatamque vitam.
|
|