|
26. Sequitur ut dicam quomodo studiosi erudiri debeant, qui sicut
dictum est vivere instituerunt. Ad discendum item necessario
dupliciter ducimur, auctoritate atque ratione. Tempore auctoritas,
re autem ratio prior est. Aliud est enim quod in agendo anteponitur,
aliud quod pluris in appetendo aestimatur. Itaque, quanquam bonorum
auctoritas imperitae multitudini videatur esse salubrior, ratio vero
aptior eruditis: tamen quia nullus hominum nisi ex imperito peritus
fit, nullus autem imperitus novit qualem se debeat praebere
docentibus, et quali vita esse docilis possit; evenit ut omnibus bona
magna et occulta discere cupientibus, non aperiat nisi auctoritas
januam. Quam quisque ingressus sine ulla dubitatione vitae optimae
praecepta sectatur: per quae cum docilis factus fuerit, tum demum
discet et quanta ratione praedita sint ea ipsa quae secutus est ante
rationem; et quid sit ipsa ratio quam post auctoritatis cunabula firmus
et idoneus jam sequitur atque comprehendit; et quid intellectus, in
quo universa sunt, vel ipse potius universa; et quid praeter universa
universorum principium. Ad quam cognitionem in hac vita pervenire
pauci, ultra quam vero etiam post hanc vitam nemo progredi potest.
Qui autem sola auctoritate contenti, bonis tantum moribus rectisque
votis constanter operam dederint, aut contemnentes, aut non valentes
disciplinis liberalibus atque optimis erudiri, beatos eos quidem, cum
inter homines vivunt, nescio quomodo appellem; tamen inconcusse credo
mox ut hoc corpus reliquerint, eos quo bene magis minusve vixerunt, eo
facilius aut difficilius liberari.
27. Auctoritas autem partim divina est, partim humana: sed vera,
firma, summa ea est quae divina nominatur. In qua metuenda est
aeriorum animalium mira fallacia; quae per rerum ad istos sensus
corporis pertinentium quasdam divinationes, nonnullasque potentias,
decipere animas facillime consuerunt, aut periturarum fortunarum
curiosas, aut fragilium cupidas potestatum, aut inanium formidolosas
miraculorum. Illa ergo auctoritas divina dicenda est, quae non solum
in sensibilibus signis transcendit omnem humanam facultatem, sed et
ipsum hominem agens, ostendit ei quousque se propter ipsum
depresserit: et non teneri sensibus, quibus videntur illa miranda,
sed ad intellectum jubet evolare; simul demonstrans et quanta hic
possit, et cur haec faciat, et quam parvi pendat. Doceat enim
oportet et factis potestatem suam, et humilitate clementiam, et
praeceptione naturam; quae omnia sacris quibus initiamur, secretius
firmiusque traduntur: in quibus bonorum vita facillime, non
disputationum ambagibus, sed mysteriorum auctoritate purgatur. Humana
vero auctoritas plerumque fallit: in eis tamen jure videtur excellere,
qui quantum imperitorum sensus capit, multa dant indicia doctrinarum
suarum, et non vivunt aliter quam vivendum esse praecipiunt. Quibus
si aliqua etiam fortunae munera accesserint, quorum appareant usu
magni, contemptuque majores; difficillimum omnino est ut eis quisque
vivendi praecepta dantibus credens, recte vituperetur.
|
|