|
28. Hic Alypius: Permagna, inquit, vitae imago abs te ante
oculos nostros, cum plene, tum breviter constituta est; cui quamvis
quotidianis praeceptis tuis inhiemus, tamen nos hodie cupidiores
flagrantioresque reddidisti. Ad quam, si fieri posset, non solum
nos, verum etiam cunctos homines jam pervenire, et eidem inhaerere
cuperem, ut haec sicuti auditu mirabilia, ita essent imitatione
facilia. Nam nescio quomodo, quod utinam vel a nobis procul absit,
animus humanus dum haec audiendo, coelestia, divina ac prorsus vera
esse proclamet, in appetendo aliter se gerit; ut mihi verissimum
videatur aut divinos homines, aut non sine divina ope sic vivere. Cui
ego: Haec praecepta vivendi, quae tibi, ut semper, plurimum
placent, Alypi, quamvis hic meis verbis pro tempore expressa sint,
non tamen a me inventa esse optime scis. His enim magnorum hominum et
pene divinorum libri plenissimi sunt: quod non propter te dicendum mihi
putavi, sed propter istos adolescentes, ne in eis quasi auctoritatem
meam jure contemnant. Nam mihi omnino illos nolo credere, nisi
docenti, rationemque reddenti, propter quos pro rerum magnitudine
concitandos, etiam te arbitror istum interposuisse sermonem. Non enim
tibi sunt ad sequendum ista difficilia, quae tanta rapuisti aviditate,
tantoque in ea naturae admirabilis impetu ingressus es, ut ego tibi
verborum, tu mihi rerum magister effectus sis. Non enim est modo ulla
causa mentiendi, aut saltem occasio: nam neque te falsa tua laude
studiosiorem fieri puto, et ii adsunt qui utrumque noverunt, et ei
sermo iste mittetur, cui nostrum nullus ignotus est.
29. Bonos autem viros, deditosque optimis moribus, si non aliter
sentis atque dixisti, pauciores te arbitror esse credere, quam mihi
probabile est: sed multi penitus latent te. Item multorum non
latentium, ea ipsa quae mira sunt, latent: in animo enim sunt ista,
qui neque sensu accipi potest, et plerumque dum congruere vult
vitiosorum hominum colloquiis, ea dicit quae aut probare aut appetere
videatur. Multa etiam facit non libenter, propter aut vitandum odium
hominum, aut ineptiam fugiendam; quod nos audientes aut videntes
difficile aliter existimamus, quam sensus iste renuntiat. Eoque fit
ut multos non tales esse credamus, quales et se ipsi, et eos sui
familiares noverunt. Quod tibi ex amicorum nostrorum quibusdam magnis
animi bonis, quae nos soli scimus, persuadeas velim. Nam error iste
non minima hac causa nititur , quod non pauci se subito ad bonam vitam
mirandamque convertunt; et donec aliquibus clarioribus factis
innotescant, quales erant esse creduntur. Nam ne longius abeam, quis
istos adolescentes, qui antea noverat, facile credat tam studiose
magna quaerere, tantas repente in hac aetate indixisse inimicitias
voluptatibus? Ergo hanc opinionem pellamus ex animo: nam et illud
divinum auxilium, quod, ut decebat, religiose in ultimo sermonis tui
posuisti, latius quam nonnulli opinantur, officium clementiae suae per
universos populos agit. Sed ad disputationis nostrae, si placet,
ordinem redeamus; et quoniam de auctoritate satis dictum est, videamus
quid sibi ratio velit.
|
|