|
30. Ratio est mentis motio, ea quae discuntur distinguendi et
connectendi potens: qua duce uti ad Deum intelligendum, vel ipsam
quae aut in nobis, aut usquequaque est animam, rarissimum omnino genus
hominum potest; non ob aliud, nisi quia in istorum sensuum negotia
progresso, redire in semetipsum cuique difficile est. Itaque, cum in
rebus ipsis fallacibus ratione totum agere homines moliantur, quid sit
ipsa ratio, et qualis sit, nisi perpauci prorsus ignorant. Mirum
videtur, sed tamen se ita res habet. Satis est hoc dixisse in
praesentia: nam si vobis rem tantam sicut intelligenda est, nunc
ostendere cupiam, tam ineptus sim quam arrogans, si vel me illam jam
percepisse profitear. Tamen quantum dignata est in res quae nobis
notae videntur procedere, indagemus eam, si possumus interim, prout
susceptus sermo desiderat.
31. Ac primum videamus ubi hoc verbum, quod ratio vocatur,
frequentari solet; nam illud nos movere maxime debet, quod ipse homo a
veteribus sapientibus ita definitus est: Homo est animal rationale
mortale. Hic genere posito quod animal dictum est, videmus additas
duas differentias, quibus credo admonendus erat homo, et quo sibi
redeundum esset, et unde fugiendum. Nam ut progressus animae usque ad
mortalia lapsus est; ita regressus esse in rationem debet. Uno verbo
a bestiis, quod rationale; et alio a divinis separatur, quod mortale
dicitur. Illud igitur nisi tenuerit, bestia erit: hinc nisi se
averterit, divina non erit. Sed quoniam solent doctissimi viri quid
inter rationale et rationabile intersit, acute subtiliterque
discernere, nullo modo est, ad id quod instituimus, negligendum: nam
rationale esse dixerunt, quod ratione uteretur vel uti posset;
rationabile autem, quod ratione factum esset aut dictum. Itaque has
balneas rationabiles possumus dicere, nostrumque sermonem; rationales
autem vel illum qui has fecit, vel nos qui loquimur. Ergo procedit
ratio ab anima rationali, scilicet in ea quae vel fiunt rationabilia,
vel dicuntur.
32. Duo ergo video, in quibus potentia visque rationis possit ipsis
etiam sensibus admoveri: opera hominum quae videntur, et verba quae
audiuntur. In utroque autem utitur mens gemino nuntio pro corporis
necessitate: uno qui oculorum est, altero qui aurium. Itaque, cum
aliquid videmus congruentibus sibi partibus figuratum, non absurde
dicimus rationabiliter apparere. Itemque, cum aliquid bene concinere
audimus, non dubitamus dicere quod rationabiliter sonat. Nemo autem
non rideatur, si dixerit, Rationabiliter olet; aut, rationabiliter
sapit; aut, rationabiliter molle est; nisi forte in iis quae propter
aliquid ab hominibus procurata sunt, ut ita olerent vel saperent vel
ferverent, vel quid aliud. Ut si quis locum, unde gravibus odoribus
serpentes fugantur, rationabiliter dicat ita olere, causam intuens
quare sit factum; aut poculum quod medicus confecerit, rationabiliter
amarum esse vel dulce; aut quod temperari languido solium jusserit,
calere rationabiliter aut tepere. Nemo autem hortum ingressus, et
rosam naribus admovens, audet ita dicere. Quam rationabiliter
fragrat! nec si medicus illam ut olfaceret jusserit. Tunc enim
praeceptum vel datum illud rationabiliter, non tamen olere
rationabiliter dicitur; nec propterea, quia naturalis ille odor est.
Nam, quamvis a coquo pulmentum condiatur, rationabiliter conditum
possumus dicere: rationabiliter autem sapere, cum causa extrinsecus
nulla sit, sed praesenti satisfiat voluptati, nullo modo ipsa loquendi
consuetudine dicitur. Si enim quaeratur de illo cui poculum medicus
dederit, cur id dulciter sentire debuerit, aliud infertur propter quod
ita est, id est morbi genus, quod jam non in illo sensu est, sed
aliter sese habet in corpore. Si autem rogetur liguriens aliquid,
gulae stimulo concitatus, cur ita dulce sit, et respondeat, Quia
libet; aut, quia delector; nemo illud dicet rationabiliter dulce,
nisi forte illius delectatio alicui rei sit necessaria, et illud quod
mandit, ob hoc ita confectum sit.
33. Tenemus, quantum investigare potuimus, quaedam vestigia
rationis in sensibus; et quod ad visum atque auditum pertinet, in ipsa
etiam voluptate. Alii vero sensus non in voluptate sua , sed propter
aliquid aliud solent hoc nomen exigere: id autem est rationalis
animantis factum propter aliquem finem. Sed ad oculos quod pertinet,
in quo congruentia partium rationabilis dicitur, pulchrum appellari
solet. Quod vero ad aures, quando rationabilem concentum dicimus,
cantumque numerosum rationabiliter esse compositum; suavitas vocatur
proprio jam nomine. Sed neque in pulchris rebus cum nos color
illicit, neque in aurium suavitate cum pulsa chorda quasi liquide sonat
atque pure, rationabile illud dicere solemus. Restat ergo ut in
istorum sensuum voluptate id ad rationem pertinere fateamur, ubi
quaedam dimensio est atque modulatio.
34. Itaque in hoc ipso aedificio singula bene considerantes, non
possumus non offendi quod unum ostium videmus in latere, alterum prope
in medio, nec tamen in medio collocatum. Quippe in rebus fabricatis,
nulla cogente necessitate, iniqua dimensio partium facere ipsi aspectui
velut quamdam videtur injuriam. Quod autem intus tres fenestrae, una
in medio, duae a lateribus, paribus intervallis solio lumen
infundunt, quam nos delectat diligentius intuentes, quamque in se
animum rapit, manifesta res est, nec multis verbis vobis aperienda.
Unde ipsi architecti jam suo verbo rationem istam vocant; et partes
discorditer collocatas, dicunt non habere rationem. Quod late patet,
ac pene in omnes artes operaque humana diffunditur. Jam in
carminibus, in quibus item dicimus esse rationem ad voluptatem aurium
pertinentem, quis non sentiat dimensionem esse totius hujus suavitatis
opificem? Sed histrione saltante, cum bene spectantibus gestus illi
omnes signa sint rerum, quamvis membrorum numerosus quidam motus oculos
eadem illa dimensione delectet, dicitur tamen rationabilis illa
saltatio, quod bene aliquid significet et ostendat, excepta sensuum
voluptate. Non enim, si pennatam Venerem faciat, et Cupidinem
palliatum, quamvis id mira membrorum motione atque collocatione
depingat, oculos videtur offendere; sed per oculos animum, cui rerum
signa illa monstrantur: nam oculi offenderentur, si non pulchre
moveretur. Hoc enim pertinebat ad sensum, in quo anima eo ipso quod
mixta est corpori, percipit voluptatem. Aliud ergo sensus, aliud per
sensum: nam sensum mulcet pulcher motus; per sensum autem animum solum
pulchra in motu significatio. Hoc etiam in auribus facilius
advertitur: nam quidquid jucunde sonat, illud libet, atque ipsum
auditum illicit ; quod autem per eumdem sonum bene significatur,
nuntio quidem aurium, sed ad solam mentem refertur. Itaque cum
audimus illos versus:
|
Quid tantum Oceano properent se tingere soles
Hiberni, vel quae tardis mora noctibus obstet;
|
|
|
Virg., Georg. lib. 2, vers. 480, 481
|
aliter metra laudamus, aliterque sententiam: nec sub eodem intellectu
dicimus, Rationabiliter sonat; et, rationabiliter dictum est.
|
|