|
35. Ergo jam tria genera sunt rerum in quibus illud rationabile
apparet. Unum est in factis ad aliquem finem relatis, alterum in
dicendo , tertium in delectando. Primum nos admonet nihil temere
facere; secundum, recte docere; ultimum, beate contemplari. In
moribus est illud superius; haec autem duo in disciplinis, de quibus
nunc agimus. Namque illud quod in nobis est rationale, id est, quod
ratione utitur, et rationabilia vel facit vel sequitur, quia naturali
quodam vinculo in eorum societate astringebatur, cum quibus illi erat
ratio ipsa communis, nec homini homo firmissime sociari posset, nisi
colloquerentur, atque ita sibi mentes suas cogitationesque quasi
refunderent, vidit esse imponenda rebus vocabula, id est significantes
quosdam sonos; ut, quoniam sentire animos suos non poterant, ad eos
sibi copulandos sensu quasi interprete uterentur. Sed audiri absentium
verba non poterant: ergo illa ratio peperit litteras, notatis omnibus
oris ac linguae sonis, atque discretis. Nihil autem horum facere
poterat, si multitudo rerum sine quodam defixo termino infinite patere
videretur. Ergo utilitas numerandi magna necessitate animadversa est.
Quibus duobus repertis, nata est illa librariorum et calculonum
professio , velut quaedam grammaticae infantia, quam Varro
litterationem vocat: graece autem quomodo appelletur, non satis in
praesentia recolo.
36. Progressa deinde ratio animadvertit eosdem oris sonos quibus
loqueremur, et quos litteris jam signaverat, alios esse qui moderato
varie hiatu, quasi enodati ac simplices, faucibus sine ulla collisione
defluerent, alios diverso pressu oris, tenere tamen aliquem sonum;
extremos autem qui nisi adjunctis sibi primis erumpere non valerent.
Itaque litteras hoc ordine quo expositae sunt, vocales, semivocales
et mutas nominavit. Deinde syllabas notavit: deinde verba in octo
genera formasque digesta sunt; omnisque illorum motus, integritas,
junctura, perite subtiliterque distincta sunt. Inde jam numerorum et
dimensionis non immemor, adjecit animum in ipsas vocum et syllabarum
varias moras; atque inde spatia temporis alia dupla, alia simpla esse
comperit, quibus longae brevesque syllabae tenderentur. Notavit etiam
ista, et in regulas certas disposuit.
37. Poterat jam perfecta esse grammatica, sed quia ipso nomine
profiteri se litteras clamat, unde etiam latine litteratura dicitur,
factum est ut quidquid dignum memoria litteris mandaretur, ad eam
necessario pertineret. Itaque unum quidem nomen, sed res infinita,
multiplex, curarum plenior quam jucunditatis aut veritatis, huic
disciplinae accessit historia, non tam ipsis historicis quam
grammaticis laboriosa. Quis enim ferat imperitum videri hominem qui
volasse Daedalum non audierit; mendacem illum qui finxerit , stultum
qui crediderit, impudentem qui interrogaverit, non videri? aut in quo
nostros familiares graviter miserari soleo, qui si non responderint
quid vocata sit mater Euryali, accusantur inscitiae; cum ipsi eos, a
quibus ea rogantur, vanos et ineptos, nec curiosos audeant appellare?
|
|